Band 
Vol. I.
Seite
294
JPEG-Download
 

T. Livii Lib. VIJ. Cap. 18—20.

29!

necopinato aggressus, cepit: et, octo millibus hostiumcaptis, ceteris aut caesis, aut ex agro Romano fugatis,

6 sine auctoritate Patrum, populi jussu, triumphavit. Quianec per dictatorem plebejum, nec per consulem, comitiaconsularia haberi volebant, et alter consul Fabius belloretinebatur, res ad interregnum redit. Interreges dein-ceps Q. Servilius Ahala, M. Fabius, Cn. Manlius, C. Fa-bius, C. Sulpicius, L. Aemilius, 0 . Servilius, M. Fabius

7 Ambustus. In secundo interregno orta contentio est, qnodduo patricii consules creabantur: intercedentibusque tri-bunis, interrex Fabius ajebat, in duodecim tabulis legemesse, ut, quodcunque postremum populus jussisset , id jus

8 ratumque esset; jussum populi et suffragia esse. Quum in-tercedendo tribuni nihil aliud, quam ut differrent comitia,valuissent; duo patricii consules creati sunt, C. SulpiciusPeticus tertium, M.Valerius Publicola: eodemque die ma-gistratnm inierunt.

XVIII. Quadringentesimo anno, quam urbs Romanacondita erat, quinto tricesimo, quam a Gallis reciperata,ablato post undecimum annum a plebe consulatu, patriciiconsules ambo ex interregno magistratum iniere, C. Sul-

2 picius Peticus tertium , M. Valerius Publicola. Empulumeo anno ex Tiburtibus haud memorando certamine cap-tum; sive duorum consulum auspicio bellum ibi gestumest, ut scripsere quidam; seu per idem tempus Tarqui-niensium quoque sunt vastati agri ab Sulpicio consule, quoValerius adversus Tiburtes legiones duxit. Domi majus

3 certamen consulibus cum plebe ac tribunis erat. Fideijam suae, non solum virtutis, ducebant esse, ut accepis-sent duo patricii consulatum , ita ambobus patriciis man-dare. Quin aut toto cedendum esse, si plebejus jam ma-gistratus consulatus fiat, aut totum possidendum, quam

4 possessionem integram a patribus accepissent. Plebes con-tra fremit: Quid se vivere, quid in parte civium censeri:si, quod duorum hominum virtute, L. Sextii ac C. Licinii,partum sit, id obtinere universi non possint? Vel reges, veldecemviros, vel, si quod tristius sit imperii nomen, patien-dum esse potius, quam ambos patricios consules videant, necin vicem pareatur atque imperetur; sed pars altera, inaeterno imperio locata, plebem nusquam alio natam quam

5 ad serviendum putet. Non desunt tribuni auctores turba-rum; sed inter concitatos per se omnes vix duces emi-nent. Aliquoties frustra in campum descensum quum es-set, multique per seditiones acti comitiales dies; postremovictae perseverantia consulum plebis eo dolor erupit, uttribunos , actum esse de libertate vociferantes , relinquen-dumque non campum jam solum , sed etiam urbem captamatque oppressam regno patriciorum, maesta plebs sequere-

6 tur. Consules relicti a parte populi, per infrequentiam