Band 
Vol. I.
Seite
295
JPEG-Download
 

29 »

A. U. C. 400 — 402. A. C. 354 — 352.

comitia nihilo segnius perficiunt. Creati consules ambo patri-cii, M. Fabius Ambustus tertium, T. Quinctius. In quibusdamannalibus pro T. Ouinctio M. Popillium consulem invenio.

XIX. Duo bella eo anno prospere gesta, cum Tibur-tibusque ad deditionem pugnatum. Sassula ex his urbscapta: ceteraque oppida eandein fortunam habuissent, niuniversa gens, positis armis, in fidem consulis venisset.Triumphatum de Tiburtibus: alioquin mitis victoria fuit.In Tarquinienses acerbe saevitum. Multis mortalibus in 3acie caesis, ex ingenti captivorum numero trecenti quin-quaginta octo delecti, nobilissimus quisque, qui Romammitterentur: vulgus aliud trucidatum. Nec populus ineos, qui missi Romam erant, mitior fuit. Medio in foroomnes virgis caesi ac securi percussi. Id pro immolatisin foro Tarquiniensium Romanis poenae hostibus reddi-tum. Res bello bene gestae, ut Samnites quoque amici- 3tiam peterent, effecerunt. Legatis eorum comiter ab se-natu responsum: foedere in societatem accepti. Non ea-dem domi, quae militiae, fortuna erat plebi Romanae.Nam etsi, unciario fenore facto, levata usura erat, sorteipsa obruebantur inopes , nexumqne inibant. Eo nec pa- 4tricios ambo consules, neque comitiorum curam, publicavestudia prae privatis incommodis plebs ad animum admit-tebat. Consulatus uterque apud patricios manet. Consu-les creati C. Sulpicius Peticus quartum, M. Valerius Pu-blicola iterum. In bellum Etruscum intentam civitatem, 5quia Caeritem populum misericordia consanguinitatis Tar-quiniensibus adjunctum fama ferebat, legati Latini adVolscos convertere, nunciantes, exercitum conscriptum ar-matumque jam suis finibus imminere: inde populabundosin agrum Romanum venturos esse, Censuit igitur sena- 6tus, neutram negligendam rem esse: utroque legionesscribi, consulesque sortiri provincias jussit. Inclinavit de-inde pars major curae in Etruscum bellum ; postquam lite-ris Sulpicii consulis, cui Tarquinii provincia evenerat,cognitum est, depopulatum agrum circa Romanas salinas,praedaeque partem in Caeritum fines avectam , et hauddubie juventutem ejus populi inter praedatores fuisse. Ita- 7que Valerium consulem, Volscis oppositum, castraque adfinem Tusculanum habentem, revocatum inde senatus dic-tatorem dicere jussit. T. Manlium L. filium dixit. Is,quum sibi magistrum equitum A. Cornelium Cossum dixis-set, consulari exercitu contentus, ex auctoritate Patrumac populi jussu Caeritibus bellum indixit.

XX. Tum primum Caerites, tanquam in verbis ho-stium vis major ad bellum significandum, quam in suisfactis, qui per populationem Romanos lacessierant, esset,verus belli terror invasit: et, quam non suarum viriumea dimicatio esset, cernebant. Poenitebatque populationis,