Band 
Vol. I.
Seite
296
JPEG-Download
 

296

T. Livii Lib, VII . Cap. 21 . 22 .

2 et Tarquinienses exsecrabantur defectionis auctores. Necarma aut bellum quisquam apparare, sed pro se quisquelegatos mitti jubebat ad petendam erroris veniam. Legatisenatum quum adissent, ab senatu rejecti ad populum,deos rogaverunt, quorum sacra bello Gallico accepta riteprocurassent, ut Romanos florentes ea sui misericordiacaperet, quae se rebus affectis quondam populi Romanicepisset; conversique ad delubra Vestae, hospitium flami-num Vestaliumque ab se caste ac religiose cultum invoca-

3 bant. Eane meritos crederet quisquam hostes repente sinecausa facto si aut , si quid hostiliter fecissent, consilio idmagis, quam furore lapsos, fecisse, ut sua vetera beneficia ,locata praesertim apud tam gratos, novis corrumperent ma-leficiis ? florentemque populum Romanum ac felicissimumbello sibi desumerent hostem , cujus afflicti amicitiam cepis-

4 sent ? Ne appellarent consilium , quae vis ac necessitas ap-pellanda esset. Transeuntes agmine infesto per agrum suumTarquinienses, quum praeter viam nihil petissent, traxissequosdam agrestium , populationis ejus , quae sibi crimini de-tur , comites. Eos, seu dedi placeat, dedere se paratos esse,

g seu supplicio affici, daturos poenas. Caere, sacrarium po-puli Romani, deversorium sacerdotum, ac receptaculum Ro-manorum sacrorum, intactum inviolatumque crimine belli,hospitio Vestalium cultisque diis darent. Movit populumnon tam causa praesens, quam vetus meritum, ut male-

6 licii, quam beneficii, potius immemores essent. Itaquepax populo Caeriti data, indutiasque in centum annos fac-tas in senatusconsultum referri placuit. In Faliscos, eo-dem noxios crimine, vis belli conversa est: sed hostesnusquam inventi. Quum populatione peragrati fines es-sent, ab oppugnatione urbium temperatum: legionibusqueRomam reductis, reliquum anni muris turribusque refi-ciendis consumptum, et aedes Apollinis dedicata est.

XXI. Extremo anno comitia consularia certamen Pa-trum ac plebis diremit, tribunis negantibus passuros co-mitia haberi, ni secundum Liciniam legem haberentur;dictatore obstinato tollere potius totum e republica con-

2 sulatum, quam promiscuum Patribus ac plebi facere. Pro-latandis igitur comitiis quum dictator magistratu abisset,res ad interregnum rediit. Infestam inde Patribus ple-bem interreges quum accepissent, ad undecimum interre-gem seditionibus certatum est. Legis Liciniae patroci-nium tribuni jactabant. Propior dolor plebi fenoris in-gravescentis erat: curaeque privatae in certaminibus pu-

3 blicis erumpebant. Ouorum taedio Patres L. CorneliumScipionem interregem concordiae causa observare legemLiciniam comitiis consularibus jussere. P. Valerio Publi-colae datus e plebe collega C. Marcius Rutilus. Inclinatissemel in concordiam animis, novi consules, fenebrem quo-