Band 
Vol. I.
Seite
297
JPEG-Download
 

297

A ,. U. C. 402 — 404. A. C. 352—350.

que rem, quae distinere unanimos videbatur, levare ag-o-ressi, solutionem alieni aeris in publicam curam verte-runt; quinqueviris creatis, quos mensarios ab dispensa-tione pecuniae appellarunt. Meriti aequitate curaque 4sunt, ut per omnium annalium monumenta celebres nomi-nibus essent. Fuere autem C. Duilius, P. Decius Mus, M.Papirius, Q. Publilius, et Ti. Aemilius: qui rem, difficilli-mam tractatu, et plerumque parti utrique, sernper certealteri, gravem, quum alia moderatione, tum impendio ma-gis publico , quam jactura, sustinuerunt. Tarda enim no- 5mina, et impeditiora inertia debitorum, quam facultatibus,aut aerarium, mensis cum aere in foro positis, dissolvit,ut populo prius caveretur, aut aestimatio aequis rerumpretiis liberavit; ut non modo sine injuria, sed etiam sine ~querimoniis partis utriusque, exhausta vis ingens aerisalieni sit. Terror inde vanus belli Etrusci, quum conju- 6rasse duodecim populos fama esset, dictatorem dici coe-git. Dictus in castris (eo enim ad consules inissum se-natusconsultum est) C. Julius, cui magister equitum ad-jectus L. Aemilius. Ceterum foris tranquilla omnia fuere.

XXII. Tentatnm domi per dictatorem, ut ambo pa-tricii consules crearentur, rem ad interregnum perduxit.Duo interreges C. Sulpicius et M. Fabius interpositi obti-nuere, quod dictator frustra tetenderat, mitiore jam plebeob recens meritum levati aeris alieni, ut ambo patriciiconsules crearentur. Creati ipse C. Sulpicius Peticus, qui 2prior interregno abiit, et T. Quinctius Pennus. QuidamKaesonem, alii Cajum nomen Quinctio adjiciunt. Ad bel-lum ambo profecti, Faliscum Quinctius, Sulpicius Tarqui-niense, nusquam acie congresso hoste, cum agris magis,quam cum hominibus, urendo populandoque gesseruntbella: cujus lentae velut tabis senio victa utriusque perti-nacia populi est, ut priinum a consulibus, dein permissueorum ab senatu indutias peterent. In quadraginta annosimpetraverunt. Ita, posita duorum bellorum, quae immi. 3nebant, cura, dum aliqua ab armis quies esset, quia solu-tio aeris alieni multarum rerum mutaverat dominos, cen-sum agi placuit. Ceterum quum censoribus creandis in-dicta comitia essent, professus censuram se petere C. Mar.cius Rutilus, qui primus dictator de plebe fuerat, concor-diam ordinum turbavit. Quod videbatur quidem tempore 4alieno fecisse; quia ambo tum forte patricii consuleserant, qui rationem ejus se habituros negabant. Sed etipse constantia inceptum obtinuit, et tribuni, omni vi re-cuperando jus consularibus comitiis amissum, adjuverunt;et quum ipsius viri majestas nullius honoris fastigium nonaequabat, tum per eundem, qui ad dictaturam aperuissetviam , censuram quoque in partem vocari plebes volebat.Nec variatum comitiis est, quin cum Manlio Cnaeo censor 5