2y3
T. Livii Lib. FIl. Cap. 23— 20.
Marcius crearetur. Dictatorem quoque hic annus habuitM. Fabium, nullo terrore belli, sed ne Licinia lex comi,tiis consularibus observaretur. Magister equitum dicta-tori additus Q. Servilius. Nec tamen dictatura potentio-rein eum consensum Patrum consularibus comitiis fecitquam censoriis fuerat.
XXIII. M. Popillius Laenas a plebe consul, a Patri,bus L. Cornelius Scipio datus. Fortuna quoque illustrio-rem plebejum consulem fecit. Nam quum ingentem Gal-lorum exercitum in agro Latino castra posuisse nuncia.tum esset; Scipione gravi morbo implicito, Gallicum bel-
2 lum Popillio extra ordinem datum. Is, impigre exercituscripto, quum omnes extra portam Capenam ad Martisaedem convenire armatos juniores jussisset, signaque eo-dem quaestores ex aerario deferre, quatuor expletis legio-nibus, quod superfuit militum, P. Valerio Publicolae prae- !tori tradidit; auctor Patribus scribendi alterius exercitus,quod ad incertos belli eventus subsidium reipublicae es- \
3 set. Ipse, jam satis omnibus instructis comparatisque, adhostem pergit: cujus ut prius nosceret vires, quam peri-culo ultimo tentaret; in tumulo, quem proximum castris
4 Gallorum capere potuit, vallum ducere coepit. Gens fe-rox et ingenii avidi ad pugnam, quum, procul visis Ro-manorum signis, ut extemplo proelium initura, explicuis-set aciem; postquam neque in aequum demitti agmen vi-dit, et quum loci altitudine, tum vallo etiam integi Ro-manos, perculsos pavore rata, simul opportuniores, quodintenti tum maxime operi essent, truci clamore aggredi-
5 tur. Ab Romanis nec opus intermissum , (triarii erant,qui muniebant) et ab hastatis principibusque, qui pro mu-nitoribus intenti armatique steterant, proelium initum.Praeter virtutem locus quoque superior adjuvit, ut pilaomnia hastaeque non, tanquam ex aequo missa, vana(quod plerumque fit) caderent, sed omnia librata ponderi-
fi bus figerentur; oneratique telis Galli, quibus aut corporatransfixa, aut praegravata inhaerentibus gerebant senta,quum cursu paene in adversum subissent, primo incertirestitere : dein, quum ipsa cunctatio et his animos minuis-set, et auxisset hosti, impulsi retro ruere alii super alios,stragemque inter se caede ipsa foediorem dare. Adeopraecipiti turba obtriti plures, quam ferro necati.
XXIV. Necdum certa Romanis victoria erat. Aliain campum degressis supererat moles. Namque multitudoGallorum, sensum omnem talis damni exsuperans, velutnova rursus exoriente acie, integrum militem adversus
2 victorem hostem ciebat. Stetitque suppresso impetu Ro-manus; et quia iterum fessis subeunda dimicatio erat, etquod consul, dum inter primores incautus agitat, laevohumero matari prope trajecto, cesserat parumper ex acic.