A. U. C. 4i2. A. C . 343.
3o 7
dzis iezze juvantibus , novum atque integrum de Samnitibustriumphum mecum petite.
XXXIII. Non alias militi familiarior dux fuit, omniainter infimos militum haud gravate munia obeundo. InIndo praeterea militari, quum velocitatis viriumque interse aequales certamina ineunt, comiter facilis; vincere acvinci vultu eodem; nec quemquam aspernari parem, qui seofferret; factis benignus pro re, dictis haud minus liber-tatis alienae, quam suae dignitatis, memor: et, quo nihilpopularius est, quibus artibus petierat magistratus, iisdemgerebat. Itaque universus exercitus, incredibili alacritate 3adhortationem prosecutus ducis, castris egreditur. Proe-lium, ut quod maxime unquam, pari spe, utrinque aequisviribus, cum fiducia sui, sine contemptu hostium, commis-sum est. Samnitibus ferociam augebant novae res gestaeet paucos ante dies geminata victoria; Romanis contraquadringentorum annorum decora, et conditae urbi ae-qualis victoria: utrisque tamen novus hostis curam adde-bat. Pugna indicio fuit, quos gesserint animos: namque 3ita conflixerunt, ut aliquamdiu in neutram partem incli-narent acies. Tum consul, trepidationem injiciendam ra-tus, quando vi pelli non poterant, equitibus immissis tur-bare prima signa hostium conatur. Ouos ubi nequicquamtumultuantes in spatio exiguo volvere turmas vidit, necposse aperire in hostes viam, revectus ad antesignanos le-gionum, quum desiluisset ex equo, Nostrum, inquit, pedi - 4tum illud, milites, est opus : agitedum, ut me videritis, qua-cunque incessero in aciem hostium, ferro viam facientem,sic pro se quisque obvios sternite. Illa omnia, qua nuncerectae micant hastae, patefacta strage vasta cernetis. Ilaecdicta dederat, quum equites consulis jussu discurrunt incornua , legionibus in mediam aciem aperiunt viam. Pri- 5mus omnium consul invadit hostem; et, cum quo fortecontnlit gradum, obtruncat. Hoc spectaculo accensi dex-tra laevaque, ante se quisque, memorandum proeliumcient. Stant obnisi Samnites, quanquam plura accipiunt,quam inferunt, vulnera. Aliquamdiu jam pugnatum erat:atrox caedes circa siVna Samnitium, fuffa ab nulladumparte erat: adeo morte sola vinci destinaverant animis*Itaque Romani, qnum et fluere jam lassitudine vires sen- 6tirent, et diei haud multum superesset, accensi ira conci-tant se in hostem. Tum primum referri pedem atque in-clinari rem in fugam apparuit; tum capi, occidi Samnis:nec superfuissent multi, ni nox victoriam magis quamproelium diremisset. Et Romani fatebantur, nunquam cum 7pertinaciore hoste conflictum: et Samnites, quum quaere-retur, quaenam prima causa tam obstinatos movisset infugam ? Oculos sibi Romanorum ardere visos, ajebant, ve-sanosque vultus et furentia ora: inde plus , quam ex alia
U 2