Band 
Vol. I.
Seite
328
JPEG-Download
 

328

T. Livii Lib. VIII. Cap. 13 i 4 .

dum exercitum duxit. Pedanos tuebatur Tiburs, Praene-stinus, Veliternusque populus: venerant et ab Lanuvio

5 Antioque auxilia. Ubi quum proeliis quidem superior Ro-manus esset, ad urbem ipsam Pedum castraque sociorumpopulorum, quae urbi adjuncta erant, integer labor re-staret; bello infecto repente omisso, consul, quia collegaedecretum triumphum audivit, ipse quoque triumphi antevictoriam flagitator Romam rediit. Qua cupiditate offen-sis Patribus, neganlibusque, nisi Pedo capto aut dedito,triumphum, hinc alienatus ab senatu Aemilius seditiosis

6 tribunatibus similem deinde consulatum gessit. Nam ne-que, quoad fuit consul, criminari apud populum Patresdestitit, collega haudqnaquam adversante, quia et ipse deplebe erat: (materiam autem praebebat criminibus ager inLatino Falernoque agro maligne plebei divisus) et, post-quam senatus, finire imperium consulibus cupiens, dicta-torem adversus rebellantes Latinos dici jussit, Aemilius,cujus tum fasces erant, collegam dictatorem dixit: ab eo

7 magister equitum Junius Brutus dictus. Dictatura popu-• laris, et orationibus in Patres criminosis fuit, et quod tres

leges secundissimas plebei, adversas nobilitati, tulit: unam,ut plebiscita omnes Quirites tenerent: alteram, ut legum,quae comitiis centuriatis ferrentur, ante initum suffragiumPatres auctores fierent: tertiam, ut alter utique explebe,quum eo ventum sit, ut utrumque plebejum consulem fieri

8 liceret, censor crearetur. Plus eo anno domi acceptum cla-dis ab consulibus ac dictatore, quam ex victoria eorumbellicisque rebus foris auctum imperium, Patres credebant.

XIII. Anno insequenti, L. Furio Camillo, C. Maenioconsulibus, quo insignitius omissa res Aemilio, superiorisanni consuli, exprobraretur, Pedum armis virisque et omnivi expugnandum ac delendum senatus fremit: coactiquenovi consules omnibus eam rem praeverti proficiscuntur.

2 Jam Latio is status erat rerum , ut neque bellum nequepacem pati possent. Ad bellum opes deerant: pacem obagri adempti dolorem aspernabantur. Mediis consiliis stan-dum videbatur, ut oppidis se tenerent, ne lacessitus Ro-manus causam belli haberet; et, si cujus oppidi obsidionunciata esset, undique ex omnibus populis auxilium ob-

3 sessis ferretur. Neque tamen, nisi, admodum a paucis po-pulis, Pedani adjuti sunt. Tiburtes Praenestinique, quo-rum ager propior erat, Pedum pervenere. Aricinos La-nuvinosque et Veliternos, Antiatibus Volscis se conjun-gentes, ad Asturae flumen Maenius, improviso adortus,fudit. Camillus ad Pedum cum Tiburtibus, maxime va-lido exercitu, majore mole, quanquam aeque prospero

4 eventu, pugnat. Tumultum maxime repentina inter proe-lium eruptio oppidanorum fecit: in quos parte exercitusconversa, Camillus non compulit solum eos intra moenia,