A. U. C. 417. A. C. 337.
329
sed eodem etiam die, quum ipsos auxiliaque eorum per-culisset, oppidum scalis cepit. Placuit inde, jam majore 5coi.atu animoque ab unius expugnatione urbis ad perdo-mandum Latium victorem circumducere exercitum: necquievere ante , quam , expugnando aut in deditionem ac-cipiendo singulas urbes, Latium omne subegere. Praesi-diis inde dispositis per recepta oppida, Romam ad desti-natum omnium consensu triumphum decessere. Additus 6triumpho honos, ut statuae equestres eis, rara illa aetateres, in foro ponerentur. Prius, quam comitiis in inse-quentem annum consules rogarent, Camillus de Latinis po-pulis ad senatum retulit, atque ita disseruit: Patres con-scripti, quod bello armisque in Latio agendum fuit, id jamdeum benignitate ac virtute militum ad finem venit. Caesi Jad Pedum Asturamque sunt exercitus hostium : oppida La-tina omnia, et Antium ex Volscis, aut vi capta, aut receptain deditionem , praesidiis tenentur vestris. Reliqua consul-tatio est, quoniam rebellando saepius nos sollicitant, quonammodo perpetua pace quietos obtineamus. Dii immortales ita 8vos potentes hujus consilii fecerunt, ut, sit Latium deinde,an non sit, in vestra manu posuerint. Itaque pacem vobis,quod ad Latinos attinet, parare in perpetuum, vel saeviendo,vel ignoscendo, potestis. Vultis crudeliter consulere in de-ditos victosquel Licet delere omne Latium, vastas inde so-litudines facere, unde sociali egregio exercitu per multabella magnaque saepe usi estis. Vultis exemplo majorum 9augere rem Romanam, victos in civitatem accipiendo ? Ma-teria crescendi per summam gloriam suppeditat. Certe idfirmissimum longe imperium est, quo obedientes gaudent.Sed maturato opus est, quicquid statuere placet. Tot popu-los inter spem metumque suspensos animi habetis. Et vestram 10itaque de eis curam quam primum absolvi, et illorum ani-mos, dum exspectatione stupent, seu poena, seu beneficio,praeoccupari oportet. Nostrum fuit efficere, ut omnium re-rum vobis ad consulendum potestas esset. Vestrum est de-cernere, quod optimum vobis reique publicae sit.
XIV. Principes senatus relationem consulis de summarerum laudare; sed, quum aliprum causa alia esset, itaexpediri posse consilium, dicere, ut pro merito cujusquestatueretur, si de singulis nominatim referrent populis.Relatum igitur de singnlis decretumque. Lanuvinis ci- 2vitas data sacraque sua reddita cum eo, ut aedes lucusqueSospitae Junonis communis Lanuvinis municipibus cumpopulo Romano esset. Aricini Nomentanique et Pedanieodem jure, quo Lanuvini, in civitatem accepti. Tuscu-lanis servata civitas, quam habebant; crimenque rebellio-nis a publica fraude in paucos auctores versum. In Veli- 3ternos, veteres cives Romanos, quod toties rebellassent,graviter saevitum: et muri dejecti, et senatus inde ab-