344
T. Livii Lib. VIII. Cap. 33.
censeas necne, magistrum equitum dicto audientem esse?
3 Itemque illud interrogo, quum me incertis auspiciis pro.fectum ab domo scirem, utrum mihi turbatis religionibusrespublica in discrimen committenda fuerit, an auspicia re -petenda, ne quid dubiis diis agerem ? Simul illud, quaedictatori religio impedimento ad rem gerendam fuerit, num
4 ea magister equitum solutus ac liber potuerit esse? Sed quidego haec interrogo ? quum, si ego tacitus abissem, tamentibi ad voluntatis interpretationem meae dirigendae tua sen-tentia fuerit. Quin tu respondes, vetuerimne, te quicquamrei, me absente, agere 1 vetuerimne signa cum hostibus con-ferre ? Quo tu imperio meo spreto, incertis auspiciis, turba-tis religionibus, adversus morem militarem disciplinamquemajorum et numen deorum, ausus es cum hoste confligere,Ad haec, quae interogatus es, responde. Extra ea, cave ,
5 vocem mittas. Accede, lictor. Adversus quae singulaquum respondere haud facile esset, et nunc quereretur,eundem accusatorem capitis sui ac judicem esse; modo,vitam sibi eripi citius, quam gloriam rerum gestarum,posse, vociferaretur} purgaretque se invicem, atque ultroaccusaret: tunc Papirius, redintegrata ira, spoliari magi.
6 strum equitum, ac virgas et secures expediri jussit. l'a-bius, fidem militum implorans, lacerantibus vestem licto-ribus, ad triarios, tumultum jam in concione miscentes,sese recepit. Inde clamor in totam concionem est perla-tus : alibi preces, alibi minae audiebantur. Qui proximiforte tribunal steterant, quia subjecti oculis imperatorisnoscitari poterant, orabant, ut parceret magistro equitum,
7 neu cum eo exercitum damnaret. Extrema concio et*" circa Fabium globus increpabant inclementem dictatorem:
nec procul seditione aberant. Ne tribunal quidem satisquietum erat. Legati circumstantes sellam orabant, utrem in posterum diem differret, et irae suae spatium, etconsilio tempus daret: Satis castigatam adolescentiam Fabiiesse: satis deformatam victoriam : ne ad extremum finemsupplicii tenderet : neu unico juveni, neu patri ejus, claris-simo viro, neu Fabiae genti eam injungeret ignominiam,3 Quum parum precibus, parum causa ^proficerent, intuerisaevientem concionem, jubebant. Ita irritatis militum ani-mis subdere ignem ac materiam seditioni, non esse aetatis ,non prudentiae ejus. Neminem id Q. Fabio, poenam de-precanti suam, vitio versurum, sed dictatori, si occoecatusira infestam multitudinem in se pravo certamine movisset,g Postremo, ne id se gratiae dare Q. Fabii crederet, se jusju-randum dare paratos esse, non videri e republica, in Q. Fa-bium eo tempore animadverti.
XXXIII. His vocibus quum in se magis incitarentdictatorem, quam in magistrum equitum placarent, jusside tribunali descendere legati: et, silentio nequicquam per
P’
il
n
et
r<
if
P'
fi
ti
si
*1
si
ti
P
P
c
a
g
s,
n
g
<1
l
l
c
8
I
l
l
C
8
1
1
1