Band 
Vol. I.
Seite
345
JPEG-Download
 

A. U. C. 43 o. A. C. 324.

345

praeconem tentato, quum prae strepitu ac tumultu necipsius dictatoris, nec apparitorum ejus vox audiretur;nox, velut in proelio, certamini finem fecit. Magister 2equitum, jussus postero die adesse, quum omnes affirma-rent, infestius Papirium exarsurum, agitatum contentioneipsa exacerbatumque, clam ex castris Romam profugit: et,patre auctore M. Fabio, qui ter jam consul dictatorquefuerat, vocato extemplo senatu, quum maxime conquerere-tur apud Patres vim atque injuriam dictatoris, repentestrepitus ante curiam lictorum summoventium auditur: etipse infensus aderat, postquam comperit profectum ex ca-stris , cum expedito equitatu secutus. Iterata deinde con- 3tentio: et prendi Fabium Papirius jussit. Ubi quum, de-precanlibus primoribus Patrum atque universo senatu,perstaret in incepto immitis animus; tum pater M. Fabius,Quandoquidem , inquit, apud te nec auctoritas senatus, necaetas mea, cui orbitatem paras, nec virtus nobilitasque ma-gistri equitum, a te ipso nominati, valet, nec preces, quaesaepe hostem mitigavere, quae deorum iras placant; tribu-nos plebis appello, et provoco ad populum, eumque tibi, fu-gienti exercitus tui, fugienti senatus judicium, judicem fero,qui certe unus plus, quam tua dictatura, potest polletque.Videro , cessurusne provocationi sis, cui rex Romanus Tul-lus Hostilius cessit. Ex curia in concionem itur. Quo 4cum paucis dictator, cum omni agmine principum magi-ster equitum quum escendisset; deduci eum de rostrisPapirius in partem inferiorem jussit. Secutus pater, Beneagis, inquit, quum eo nos deduci jussisti, unde et privativocem mittere possemus. Ibi primo non tam perpetuae 5orationes, quam altercatio, exaudiebantur. Vicit deindestrepitum vox et indignatio Fabii senis, increpantis super-biam crudelitatemque Papirii; Se quoque dictatorem Ro-mae fuisse, nec a se quemquam , ne plebis quidem hominem,non centurionem, non militem, violatum ; Papirium, tan-quam ex hostium ducibus, sic ex Romano imperatore victo-riam et triumphum petere. Quantum interesset inter mode- 6rationem antiquorum, et novam superbiam crudelitatemque.Dictatorem Quinctium Cincinnatum in L. Minucium consu-lem, ex obsidione a se ereptum, non ultra saevisse, quam utlegatum eum ad exercitum pro consule relinqueret. M. Fu- 7rium Camillum in L. Furio , qui contempta sua senectute etauctoritate, foedissimo cum eventu pugnasset, non solum inpraesentia moderatum irae esse, ne quid de collega secuspopulo aut senatui scriberet, sed, quum revertisset, potissi-mum ex tribunis consularibus habuisse, quem ex collegis,optione ab senatu data, socium sibi imperii delegerit. Nam 8populi quidem, penes quem potestas omnium rerum esset, neiram quidem unquam atrociorem fuisse in eos, qui temeri-tate atque inscitia exercitus amisissent, quam ut pecunia eos