Band 
Vol. I.
Seite
347
JPEG-Download
 

A, V. C. 43o. A. C. 324. 347

num vos reos in omnia secula offerte , tribuni plebi : vestraobnoxia capita pro licentia Q. Fabii objicite.

XXXV, Stupentes tribunos et suam jam vicem magisanxios, quam ejus, cui auxilium ab se petebatur, libera-vit onere consensns populi Romani, ad preces et obtesta-tionem versus, ut sibi poenam magistri equitum dictatorremitteret. Tribuni quoque, inclinatam rem in preces 2subsecuti, orare dictatorem insistunt, ut veniam errorihumano, veniam adulescentiae Q. Fabii daret: satis eumpoenarum dedisse. Jam ipse adolescens, jam pater M.Fabius contentionis obliti, procumbere ad genua, et iramdeprecari dictatoris. Tum dictator, silentio facto, Bene 3habet , inquit, Quirites. Vicit disciplina militaris , vicit im-perii majestas, quae in discrimine fuerunt, an ulla posthanc diem essent. Non noxae eximitur Q. Fabius, qui con-tra edictum imperatoris pugnavit ; sed, noxae damnatus,donatur populo Romano, donatur tribuniciae potestati, pre-carium non justum auxilium ferenti. Vive , Q. Fabi, feli- 4cior hoc consensu civitatis ad tuendum te, quam, qua paulloante exsultabas, victoria. Vive, id facinus ausus, cujus tibine parens quidem, si eodem loco fuisset, quo'fuit L. Papi-rius , veniam dedisset. Mecum , ut voles, reverteris in gra-tiam-. populo Romano, cui vitam debes, nihil majus prae-stiteris , quam si hic tibi dies satis documenti dederit, utbello ac pace pati legitima imperia possis. Ouum se nihil 5morari magistrum equitum pronunciasset, degressum eumtemplo laetus senatus, laetior populus, circumfusi, ac gra-tulantes hinc magistro equitum, hinc dictatori, prosecutisunt: firmatumque imperium militare haud minus periculoQ. Fabii, quam supplicio miserabili' adolescentis Manlii,videbatur. Forte ita eo anno evenit, ut, quotiescunque 6dictator ab exercitu recessit, hostes in Samnio moveren-tur. Ceterum in oculis exemplum erat O. Fabius M, Va-lerio legato, qui castris praeerat, ne quam vim hostiummagis, quam trucem dictatoris iram, timeret. Itaque, <jfrumentatores quum , circumventi ex insidiis, caesi locoiniquo essent, creditum vulgo est, subveniri eis ab legatopotuisse, ni tristia edicta exhorruisset. Ea quoque ira alie-navit a dictatore militum animos, jam ante infensos, quodimplacabilis Q. Fabio fuisset 5 et, quod suis precibus ne-gasset, ejus populo Romano veniam dedisset.

XXXVI. Postquam dictator, praeposito in urbe L.Papirio Crasso magistro equitum, Q. Fabio vetito quic-quam pro magistratu agere, in castra rediit; neque civi-bus satis laetis adventus ejus fuit, nec hostibus quicquamattulit terroris. Namque postero die, seu ignari venisse 2dictatorem, seu, adesset an abesset, parvi facientes, in-structa acie ad castra accesserunt. Ceterum tantum mo-menti in uno viro L. Papirio fuit, ut, si ducis consilia