348
T. Livii Lib, VIII, Cap, 37 . 38.
favor subsecutas militum foret, debellari eo die cutn Sam-nitibus potuisse, pro haud dubio habitum sit: ita instruxitaciem loco ac subsidiis, ita omni arte bellica firmavit.
5 Cessatum a milite, ac de industria, ut obtrectaretur lau-dibus ducis, impedita victoria est. Plures Samnitium ce-cidere : plures Romani vulnerati sunt. Sensit peritus dux,quae res victoriae obstaret: temperandum ingenium suum
4 esse, et severitatem miscendam comitate. Itaque, adhibi-tis legatis, ipse circum saucios milites inserens in tento-ria caput, singulos, ut sese haberent, rogitans, curameorum nominatim legatis, tribunisque, et praefectis de-mandabat: rem per se popularem ita dexter egit, ut, me-dendis corporibus, animi multo prius militum imperatorireconciliarentur; nec quicquam ad salubritatem efficacius
jj fuerit, quam quod grato animo ea cura accepta est. Re-fecto exercitu, cum hoste congressus haud dubia spe suamilitumque, ita fudit fugavitque Samnites, ut ille ultimuseis dies conferendi signa cum dictatore fuerit. Incessitdeinde, qua duxit praedae spes, victor exercitus; per-lustravitque hostium agros, nulla arma, nullam vim, necapertam, nec insidiis, expertus. Addebat alacritatem, quoddictator praedam omnem edixerat militibus; nec ira magispublica, quam privatum compendium in hostem acuebat.
6 His cladibus subacti Samnites pacem a dictatore petiere:cum quo pacti, ut singula vestimenta militibus, et an-nuum stipendium darent; quum ire ad senatum jussi es-sent, secuturos se dictatorem responderunt, unius ejusfidei virtutique causam suam commendantes. Ita deductusex Samnitibus exercitus.
XXXVII. Dictator triumphans urbem est ingressus;et, quum se dictatura abdicare vellet, jussu Patrum, prius:quam abdicaret, consules creavit C. Sulpiciam Longumiterum, O. Aemilium Cerretanum. Samnites, infecta pace,quia de conditionibus agebatur, indutias annuas ab urbe
2 retulerunt. Nec earum ipsarum sancta fides fuit: adeo,postquam Papirium abisse magistratu nunciatum est, ar-recti ad bellandum animi sunt. C. Sulpicio, Q. Aemilio(Aulium quidam annales habent) consulibus, ad defectio-nem Samnitium Apulum novum bellum accessit. Sulpicio
5 Samnites, Apuli Aemilio sorte evenerunt. Sunt, qui nonipsis Apulis bellum illatum, sed socios ejus gentis populosab Samnitium vi atque injuriis defensos scribant. Cete-rum fortuna Samnitium, vix a se ipsis eo tempore pro-pulsantium bellum, propius ut sit vero, facit, non Apulisab Samnitibus arma illata, sed cum utraque simul gente
4 bellum Romanis fuisse. Nec tamen res ulla memorabilisacta: ager Apulus Samniumque evastatum: hostes nec hic,nec illic inventi. Romae nocturnus terror ita ex somnotrepidam repente civitatem excivit, ut Capitolium atque