Band 
Vol. I.
Seite
356
JPEG-Download
 

356

T. Livii Lib. IX. Cap. 5—7.

do ? tam , hercule, quam a Gallorum impetu defendit. Ana Vejis exercitum Camillumque ducem implorabunt ? Hicomnes spes opesque sunt, quas servando patriam servamus:

8 dedendo ad necem, patriam deserimus ac prodimus. Atfoeda atque ignominiosa deditio est. Sed ea caritas patriaeest, ut tam ignominia eam, quam morte nostra, si opus sit,servemus. Subeatur ergo ista, quantacunque est, indigni-tas; et pareatur necessitati, quam ne dii quidem superant.Ite, consules, redimite armis civitatem, quam auro majoresvestri redemerunt.

V. Consules profecti ad Pontium in colloquium,quam de foedere victor agitaret, negarunt, injussu popnlifoedus fieri posse: nec sine fetialibus caerimoniaque aliasollemni. Itaque non, nt vulgo credunt, Claudiusqueetiam scribit, foedere pax Caudina, sed per sponsionem,

2 facta est. Quid enim aut sponsoribus in foedere opus es-set aut obsidibus, ubi precalione res transigitur? perquem populum fiat, quo minus legibus dictis stetur, ut eumita Jupiter feriat, quemadmodum a fetialibus porcus feria-tur. Spoponderunt consules, legali, quaestores, tribunimilitum,- nominaque omnium, qui spoponderunt, exstant:ubi, si ex foedere acta res esset, praeterquam duorum fe-

3 tialium, non exstarent. Et propter necessariam foederisdilationem obsides etiam sexcenti equites imperati, quicapite luerent, si pacto non staretur. Tempus inde sta-tutum tradendis obsidibus exercitnque inermi mittendo.Redintegravit luctum in castris consulum adventus, ut vixab iis abstinerent manus, quorum temeritate in eum lo-cum deducti essent5 quorum ignavia foedius inde, quamvenissent, abituri. Illis non ducem locorum, non explora-torem fuisse: belluarum modo caecos in foveam missos.Alii alios intueri, contemplari arma mox tradenda, et in-ermes futuras dextras, obnoxiaque corpora hosti. Propo-nere sibimet ipsi ante oculos jugum hostile, et ludibriavictoris, et vultus superbos, et per armatos inermiumiter: inde foedi agminis miserabilem viam , per sociorumurbes reditum in patriam ac parentes, quo saepe ipsi ma-

g joresque eorum triumphantes venissent. Se solos sine vul-nere, sine ferro, sine acie victos: sibi non stringere licuissegladios, non manum cum hoste conferre : sibi nequicquamarma, nequicquam vires , nequicquam animos datos. Haecfrementibus hora fatalis ignominiae advenit, omnia tri-stiora experiundo factura, quam quae praeceperant ani-mis. Jam primum cum singulis vestimentis inermes extravallum exire jussi, et primi traditi obsides, atque in cu-

6 stodiam abducti. Tum a consulibus abire lictores jussi,paludamentaque detracta: tantam id inter ipsos, qui,paullo ante eos exsecrantes, dedendos lacerandosque cen-suerant, miserationem fecit, ut, suae quisque conditionis