358
T. Livius Lib. IX. Cap. 8.9.
3 bus, quam Romanis, tristiorem memoriam ffire. Quippesuos quemque eorum animos habiturum, ubicunque congres.suri sint; saltus Caudinos non ubique Samnitibus fore.Jam Romae etiam sua infamis clades erat. Obsessos pri-mum audierunt: tristior deinde ignominiosae pacis magis,
4 quam periculi, nuncius fuit. Ad famam obsidionis de-lectus haberi coeptus erat: dimissus deinde auxiliorumapparatus, postquam deditionem tam foede factam accepe-runt: extemploque sine ulla publica auctoritate consensumin omnem formam luctus est. Tabernae circa forum clau-sae, justitiumque in foro sua sponte coeptum prius, quamindictum: lati clavi, annuli aurei positi; paene maestiorexercitu ipso civitas esse: nec ducibus solum atque aucto-ribus sponsoribusque pacis irasci, sed innoxios etiam mi-
5 lites odisse, et negare urbe tectisve accipiendos. Quamconcitationem animorum fregit adventus exercitus, etiamiratis miserabilis. Non enim tanquam in patriam rever-tentes ex insperato incolumes, sed captorum habitu vul-tuque ingressi sero in urbem, ita se in suis quisque tectisabdiderunt, ut postero atque insequentibus diebus nemo
6 eorum forum aut publicum aspicere vellet. Consules, inprivato abditi, nihil pro magistratu agere, nisi quod ex-pressum senatusconsulto est, ut dictatorem dicerent comi-tiorum causa. Q. Fabium Ambustum dixerunt, et P. Ae-lium Paetum magistrum equitum: quibus vitio creatis,suffecti M. Aemilius Papus dictator, L. Valerius Flaccus
7 magister equitum. Nec per eos comitia habita: et, quiataedebat populum omnium magistratuum ejus anni, res adinterregnum rediit. Interreges 0 . Fabius Maximus, M.Valerius Corvus. Is consules creavit Q. Publilium Philo-nem et L. Papirium Cursorem iterum, haud dubio con-sensu civitatis, quod nulli ea tempestate duces clarioresessent.
VIII. Quo creati sunt die, eo (sic enim placueratPatribus) magistratum inierunt, sollemnibusque senatus-
2 consultis perfectis, de pace Caudina retulerunt. Et Publi-lius, peneS quem fasces erant, Dic Sp. Postumi, inquit.Qui ubi surrexit, eodem illo vultu, quo sub jugum missuserat, Haud sum ignarus, inquit, consules, ignominiae, nonhonoris causa me primum excitatum jussumque dicere, nontanquam senatorem, sed tanquam reum, qua infelicis belli ,
3 qua ignominiosae pacis. Ego tamen, quando neque de noxanostra, neque de poena retulistis, omissa defensione , quaenon difficillima esset apud haud ignaros fortunarum huma-narum necessitatumque, sententiam de eo, de quo retulistis,paucis peragam: quae sententia testis eritj mihine an legio-nibus vestris pepercerim , quum me seu turpi seu necessaria
4 sponsione obstrinxi. Qua tamen, quando injussu populifacta est, non tenetur populus Romanus; nec quicquam ex