Band 
Vol. I.
Seite
359
JPEG-Download
 

A. U. C. 434. A. C. 320.

359

ea, praeterquam corpora nostra debentur Samnitibus. De-damur per fetiales nudi viuctique : exsolvamus religionepopulum, si qua obligavimus ; ne quid divini humanive ob-stet , quo minus justum piumque de integro ineatur bellum.Interea consules exercitum scribere, armare, educere placet; 5nec prius ingredi hostium fines, quam omnia justa in dedi-tionem nostram perfecta erutu. Vos, dii immortales, precorquaesoque, si vobis non fuit cordi, Sp. Postumium, T. Ve-turium consules cum Samnitibus prospere bellum gerere; atvos satis habeatis, vidisse nos sub jugum missos, vidissesponsione injami obligatos, videre nudos vinctosque hostibusdeditos, omnem iram hostium nostris capitibus excipientes.Novos consules legionesque Romanas ita cum Samnite ge- 6rere bellum velitis, ut omnia ante nos consules bella gestasunt. Ouae ubi dixit, tanta simul admiratio miseratioqueviri incessit omnes, ut modo vix crederent, illum eundemesse Sp. Postumium, qui auctor tam foedae pacis fuisset:modo miserarentur, quod vir talis etiam praecipuum apudhostes supplicium passurus esset ob iram diremptae pacis.Ouum omnes, laudibus modo prosequentes virum, in sen- 7tentiam ejus pedibus irent; tentata paullisper intercessioest ab L. Livio et O. Maelio, tribunis plebis: qui, nequeexsolvi religione populum, ajebant, deditione sua, nisi om-nia Samnitibus, qualia apud Caudium fuissent, restitue-rentur: neque se pro eo, quod, spondendo pacem, servas-sent exercitum populi Romani, poenam ullam meritos esse;neque ad extremum, quum sacrosancti essent, dedi hostibusviolarive posse.

IX. Tum Postumius, Interea dedite, inquit, profanosnos, quos salva religione potestis : dedetis deinde et istos sa-crosanctos, quum primum magistratu abierint, sed, si meaudiatis, prius, quam dedantur, hic in comitio virgis caesos,hanc jam ut intercalatae poenae usuram habeant. Nam 2quod deditione nostra negant exsolvi religione populum , idistos magis, ne dedantur, quam quia ita se res habeat, di-cere, quis adeo juris fetialium expers est, qui ignoret ? Ne-que ego infitias eo, Patres conscripti, tam sponsiones quamfoedera sancta esse apud eos homines, apud quos juxta di-vinas religiones fides humana colitur: sed injussu populinego quicquam sanciri posse, quod populum teneat. An, si 3eadem superbia, qua sponsionem istam expresserunt nobisSamnites, coegissent ?ios verba legitima dedentium urbesnuncupare, deditum populum Romanum vos tribuni dicere-tis, et hanc urbem, templa, delubra, fines, aquas, Samni-tium esse? Omitto deditionem, quoniam de sponsione agitur.Quid tandem, si spopondissemus, urbem hanc relicturum po- 4.pulum Romanum ? si incensurum ? si magistratus, si sena-tum, si leges non habiturum ? si sub regibus futurum ? Diimeliora!' inquis. Atqui non indignitas rerum sponsionis