Band 
Vol. I.
Seite
360
JPEG-Download
 

T. Livii Lib.lX. Cap. 10 . 11 .

360

vinculum levat. Si quid est, in quod obligari populus pos-sit , in omnia potest. Et ne illud quidem, quod quosdamforsitan moveat, refert, consul, an dictator, an praetor spo-6 ponderit. Et hoc ipsi etiam Samnites judicaverunt, quibusnon fuit satis consules spondere, sed legatos, quaestores, tri-bunos militum spondere coegerunt. Nec a me nund quis-quam quaesiverit, quid ita spoponderim ? quum id nec con-sulis jus esset ; nec illis spondere pacem, quae mei nonerat arbitrii, nec pro vobis, qui nihil mandaveratis, possem,6 Nihil ad Caudium , Patres conscripti, humanis consiliis ge-stum est. Dii immortales et vestris et hostium imperatori-bus mentem ademerunt. Nec nos in bello satis cavimus ; etilli male partam victoriam male perdiderunt, dum vix lo-cis, quibus vicerant, credunt, dum quacunque conditione ar-q ma viris in arma natis auferre festinant. An, si sana mensfuisset, difficile illis fuit, dum senes ab domo ad consultan-dum arcessunt, mittere Romam legatos ? cum senatu, cumpopulo, de pace ac foedere agere ? Tridui iter expeditis erat.Interea in indutiis res fuisset, donec ab Roma legati autvictoriam illis certam, aut pacem afferrent. Ea demumg sponsio esset, quam populi jussu spopondissemus. Sed nequevos tulissetis, nec nos spopondissemus: nec fas fuit aliumrerum exitum esse, quam ut illi, velut somnio laetiore, quamquod mentes eorum capere possent, nequicquam eluderentur:et nostrum exercitum eadem, quae impedierat, fortuna ex-pediret: vanam victoriam vanior irritam faceret pax: spon-sio interponeretur, quae neminem, praeter sponsorem, obli-y garet. Quid enim vobiscum, Patres conscripti, quid cumpopulo Romano actum est% quis vos appellare potest? quisse a vobis dicere deceptum ? Hostis 1 an civis ? Hosti nihilspopondistis: civem neminem spondere pro vobis jussistis.Nihil ergo vobis nec nobiscum est, quibus nihil mandastis :IO nec cum Samnitibus, cum quibus nihil egistis, Samnitibussponsores nos sumus: rei satis locupletes in id, quod no-strum est ; in id, quod praestare possumus, corpora nostraet animos. In haec saeviant, in haec ferrum, in haec irasacuant. Quod ad tribunos attinet, consulite, utrum praesensdeditio eorum fieri possit, an in diem differatur. Nos in-terim, T. Veturi, vosque ceteri, vilia haec capita luendaesponsionis feramus, et nostro supplicio liberemus Romanaarma.

X. Movit Patres conscriptos tnm causa, tum auctor;nec ceteros solum, sed tribunos etiam plebei, ut se in se-natus dicerent fore potestate. Magistratu inde se extem-plo abdicaverunt, traditique fetialibus cum ceteris Caudi-um ducendi. Hoc facto senatusconsulto, lux quaedam af-2 fulsisse civitati visa est. Postumius in ore erat: eum lau-dibus ad coelum ferebant: devotioni P. Decii consulis,aliis claris facinoribus aequabant. Emersisse civitatem ex