Band 
Vol. I.
Seite
361
JPEG-Download
 

A . V . C . 434. A . C . 320.

36 1

obnoxia pace illius consilio et opera: ipsum se crucialibus ethostium irae offerre, piaculaque pro populo Romano dare.Arma cuncti spectant et bellum. En unquam futurum, utcongredi armatis cum Samnite liceat? In civitate, ira odio- 3que ardente, delectus prope omnium voluntariorum fuit.Rescriptae ex eodem milite novae legiones, ductusque adCaudium exercitus. Praegressi fetiales, ubi ad portamvenere, vestem detrahi pacis sponsoribus jubent, manuspost tergum vinciri. Ouum apparitor verecundia majesta-tis Postumium laxe vinciret, Quin tu, inquit, adducis lo-rum, ut justa fiat deditio? Tum, ubi in coetum Samni- 4tium et ad tribunal ventum Pontii est, A. Cornelius Ar-vina fetialis ita verba fecit: Quandoque hice homines in-jussu populi Romani Quiritium foedus ictum iri spoponde-runt, atque ob eam rem noxam nocuerunt ; ob eam rem, quopopulus Romanus scelere impio sit solutus, hosce hominesvobis dedo. Haec dicenti fetiali Postumius genu femur, 5quanta maxime poterat vi, perculit, et clara voce ait, seSamnitem civem esse, illum legatum; fetialem a se contrajus gentium violatum ; eo justius bellum gesturos .

XI. Tum Pontius, Nec ego istam deditionem accipiam,inquit, nec Samnites ratam habebunt. Quin tu, Sp, Postumi,si deos esse censes, aut omnia irrita facis, aut pacto stas?Samniti populo omnes, quos in potestate habuit, aut pro eispax debetur. Sed quid ego te appello, qui te captum victori, 2cum qua potes fide , restituis ? Populum Romanum appello ;quem si sponsionis ad Furculas Caudinas factae poenitet, re-stituat legiones intra saltum, quo septae fuerunt. Nemoquemquam deceperit: omnia pro infecto sint: recipiant arma,quae per pactionem tradiderunt: redeant in castra sua.Quicquid pridie habuerunt, quam in colloquium est ventum, 3habeant: tum bellum et fortia consilia placeant, tunc sponsioet pax repudietur . Ea fortuna , iis locis, quae ante pacismentionem habuimus, geramus bellum: nec populus Romanusconsulum sponsionem, nec nos fidem populi Romani accusemus .Nunquamne causa defiet, cur victi pacto non stetis? Obsides 4Porsenae dedistis; furto eos subduxistis: auro civitatem aGallis redemistis; inter accipiendum aurum caesi sunt: pa-cem nobiscum pepigistis, ut legiones vobis captas restituere-mus ; eam pacem irritam facitis, et semper aliquam fraudispeciem juris imponitis . Non probat populus Romanus igno- 5miniosa pace legiones servatas? Pacem sibi habeat, legionescaptas victori restituat : hoc fide, hoc foederibus, hoc fetiali-bus caerimoniis dignum erat. Ut tu quidem, quod petisti,per pactionem habeas, tot cive$ incolumes; ego pacem, quamhos tibi remittendo pactus sum, non habeam: hoc tu, A.Corneli, hoc vos, fetiales, juris gentibus dicitis? Ego vero 6istos, quos dedi simulatis, nec accipio, nec dedi arbitror; necmoror, quo minus in civitatem obligatam sponsione commissa,