Band 
Vol. I.
Seite
362
JPEG-Download
 

362

T. Livii Lib. IX. Cap. 12—14.

iratis omnibus diis, quorum eluditur numen, redeant. Geritebellum, quando Sp. Postumius modo legatum fetialem genuperculit. Ita dii credent, Samiutem civem Postumium , neucivetn Romanum esse, et a Samnite legatum Romanum violee.

7 tum; eo vobis justum in nos factum esse bellum. Haec lu-dibria religionum non pudere in lucem proferre ? et vix pue.7 'is dignas ambages senes ac consulares fallendae fidei ex-quirere ? I, lictor, deme vincla Romanis: moratus sit nemo,quo minus, ubi visum fuerit, abeant. Et illi quidem, for-sitan et publica, sua certe liberata fide, ab Caudio in ca-stra Romana inviolati redierunt.

XII. Samnitibus, pro superba pace infestissimum cer-nentibus renatum bellum , omnia, quae deinde venerunt,non in animis solum, sed prope in oculis esse: et sero acnequicquam laudare senis Pontii utraque consilia; interquae se media lapsos victoriae possessionem pace incertamutasse, et, beneficii et maleficii occasione amissa, pugna-turos cum eis , quos potuerint in perpetuum vel inimicos

2 tollere, vel amicos facere. Adeoque , nullodum certamineinclinatis viribus, post Caudinam pacem animi mutave-rant, ut clariorem inter Romanos deditio Postumium,quam Pontium incruenta victoria inter Samnites faceret:et geri posse bellum Romani pro victoria certa haberent,Samnites simul rebellasse et vicisse crederent Romanum.

3 Inter haec Satricani ad Samnites defecerunt, et Fregellaecolonia necopinato adventu Samnitium (fuisse et Satrica-nos cum iis satis constat) nocte occupata est. Timor indemutuus utrosque usque ad lucem quietos tenuit: luxpugnae initium fuit; quam aliquamdiu aequam, et quia proaris ac focis dimicabatur, et quia ex tectis adjuvabat iin-

4 bellis multitudo, tamen Fregellani sustinuerunt. Frausdeinde rem inclinavit, quod vocem audiri praeconis passisunt, Incolumem abiturum, qui arma posuisset. Ea spes re-misit a certamine animos, et passim arma jactari coepta.Pertinacior pars armata per aversam portam erupit; tu-tiorque eis audacia fuit, quam incautus ad credendum ce-teris pavor: quos circumdatos igni, nequicquam deos fi-

g demque invocantes, Samnites concremaverunt. Consules,inter se partiti provincias, Papirius in Apuliam ad Lu-ceriam pergit, ubi equites Romani obsides ad Caudiumdati custodiebantur : Publilius in Samnio substitit adver-sus Caudinas legiones. Distendit ea res Samnitium ani-mos; quod nec ad Luceriam ire, ne ab tergo instaret ho-stis, nec manere, ne Luceria interim amitteretur, satisaudebant. Optimum visum est committere rem fortunae,et transigere cum Publilio certamen. Itaque in aciem co-pias educunt.

XIII. Adversus quos Publilius consul quum dimica-turus esset, prius alloquendos milites ratus, concionem