Band 
Vol. I.
Seite
364
JPEG-Download
 

364

T. Livii Lib. IX. Cap. 15. 16.

assolent, quum acie dimicandum est, .consulibus, Tarentinilegati occursare, responsum exspectantes, quibus Papiriusait: Auspicia secunda esse, Tarentini, pullarius nunciat.Litatum praeterea est egregie. Auctoribus diis, ut videtis,

4 ad rem gerendam proficiscimur. Signa inde ferri jussit, etcopias eduxit, vanissimam increpans gentem, quae, sua-rum impotens rerum prae domesticis seditionibus discof-diisque, aliis modum pacis ac belli facere aequum cense-ret. Samnites ex parte altera, quum omnem curam belliremisissent, quia aut pacem vere cupiebant, aut expedie-bat simulare, ut Tarentinos sibi conciliarent, quum in-structos repente ad pugnam Romanos conspexissent, voci-

5 ferari, se in auctoritate Tarentinorum manere, nec descen-dere in aciem , nec extra vallum arma ferre. Deceptos po-tius , quodcunque casus ferat, passuros, quam ut sprevissepacis auctores Tarentinos videantur. Accipere se ornen,consules: ajunt, et eam precari mentem hostibus, ut ne val-

6 lum quidem defendant. Ipsi, inter se partitis copiis, suc-cedunt hostium munimentis, et, simul undique adorti,quum pars fossas explerent, pars vellerent vallum, atquein fossas proruerent, nec virtus modo insita, sed ira etiam,exulceratos ignominia stimularet animos, castra invasere:

7 et pro s:e quisque, Non haec Furculas, nec Caudium, necsaltus i/v.vios esse, ubi errorem fraus superbe vicisset; sedRomanam virtutem, quam nec vallum, nec fossae arcerent,memorantes, caedunt pariter resistentes fusosque, inermesatque armatos, servos, liberos, puberes, impuberes liomi-

8 nes, jumentaque. Nec ullum superfuisset animal, ni con-sules receptui signum dedissent, avidosque caedis militese castris hostium imperio ac minis expulsissent. Itaqueapud inflensos ob interpellatam dulcedinem irae confestimoratio habita est, ut doceretur miles, minime cinquarn mt-

9 litum consules odio in hostes cessisse, aut cessuros: quinduces, sicut belli, ita insatiabilis supplicii, futuros fuisse,ni respectus equitum sexcentorum, qui Luceriae obsides te-nerentur ., praepedisset animos : ne desperata venia hostescaecos ire. supplicia eorum ageret, perdere prius, quam pe-rire, optantes. Laudare ea milites, laetarique obviamitum irae suae esse, ac fateri, omnia patienda potius,quam proderetur salus tot principum Romanae juventutis.

XV. Dimissa concione, consilium habitum, omnibusnecopiis Luceriam premerent, an altero e-xercitu et duceApuli circa, gens dubiae ad id voluntatis, tentarentur.Publilius consul, ad peragrandam profectus Apuliam, ali-quot expeditione una populos aut vi subegit, aut conditio-

2 nibus in societatem accepit. Papirio quoque, qui obsessorLuceriae restiterat, brevi ad spem eventus respondit.Nam, insessis omnibus viis, per quas commeatus ex Sam-nio subvehebantur, fame domiti Samnites, qui Luceriae in