A. U. C. 434 - 435 - A. C. 320 — 319. 365
praesidio erant, legatos misere ad consulem Romanum, ut,receptis equitibus, qui causa belli essent, absisteret obsi-dione, His Papirius ita respondit: Debuisse eos Pontium, 3Herennii filium, quo auctore Romanos sub jugum misissent,consulere, quid victis patiendum censeret. Ceterum , quo-niam ab hostibus in se aequa statui, quam in se ipsi ferre,maluerint, nunciare Luceriam jussit, arma, sarcinas, ju-menta, multitudinem omnem imbellem intra moenia relin-querent; militem se cum singulis vestimentis sub jugum mis-surum, ulciscentem illatam, non novam inferentem ignomi-niam. Nihil recusatum. Septem millia militum sub ju- 4(?um missa, praedaque ingens Luceriae capta, receptisomnibus signis armisque, quae ad Caudium amiserant, et,qnod omnia superabat gaudia, equitibus recuperatis, quospignora pacis custodiendos Luceriam Samnites dederant.Haud ferme alia mutatione subita rerum clarior victoria 5populi Romani est: siquidem etiam (quod quibusdam inannalibus invenio) Pontius, Herennii filius, Samnitium im-perator, ut expiaret consulum ignominiam, sub jugum cumceteris est missus. Ceterum id minus miror, obscurum 6esse de hostium duce dedito missoque sub jugum: id ma-gis mirabile est, ambigi, Luciusne Cornelius dictator cumL. Papirio Cursore, magistro equitum, eas res ad Caudi-um, atque inde Luceriam gesserit, ultorque unicus Roma-nae ignominiae, haud sciam an justissimo triumpho adeam aetatem secundum Furium Camillum, triumphaverit,an consulum Papiriiqne praecipuum id decus sit. Sequi- jtur hunc errorem alius error, Cursorne Papirius proxi-mis comitiis cum O. Aulio Cerretano iterum, ob rem benegestam Luceriae continuato magistratu, consul tertiumcreatus sit, an L. Papirius Mugillanus, et in cognomineerratum sit.
XVI. Convenit, jam inde per consules reliqua belliperfecta. Aulius cum Ferentanis uno secundo proelio de-bellavit; urbemque ipsam, quo se fusa contulerat acies,obsidibus imperatis, in deditionem accepit. Pari fortunaconsulum alter cum Satricanis, qui cives Romani postCaudinam cladem ad Samnites defecerant, praesidiumqueeorum in urbem acceperant, rem gessit. Nam quum ad 3moenia Satrici admotus esset exercitus, legatisque, missisad pacem cum precibus petendam, triste responsum abconsule redditum esset, nisi praesidio Samnitium interfectoaut tradito, ne ad se remearent; plus ea voce, quam armisillatis, terroris colonis injectum. Itaque subinde exsequen- 3tes quaerendo a consule legati, quonam se pacto paucos etinfirmos crederet praesidio tam valido et armato vim al-laturos, ab iisdem consilium petere jussi, quibus auctori-bus praesidium in urbem accepissent, discedunt: aegrequeimpetrato, ut de ea re consuli senatum, responsaque ad