Band 
Vol. I.
Seite
366
JPEG-Download
 

366 T. Livii Lib. IX. Cap. ij.

4 se referri sineret, ad suos redeunt. Duae factiones sena-tum distinebant; una, cujus principes erant defectionis apopulo Romano auctores; altera, fidelium civium. Certa-tum ab utrisque tamen est, ut ad reconciliandam paeaniconsuli opera navaretur. Pars altera (quum praesidiumSamnitium, quia nihil satis praeparati erat ad obsidionemtolerandam, excessurum proxima nocte esset) enunciareconsuli satis habuit, qua noctis hora, quaque porta, et

5 quam in viam egressurus hostis foret. Altera , quibus in-vitis descitum ad Samnites erat, eadem nocte portam etiamconsuli aperuerunt, armatosque clam hostes in urbem ac-ceperunt. Ita duplici proditione et praesidium Samnititmn , insessis circa viam silvestribus locis, necopinato op-pressum est, et ab urbe plena hostium clamor sublatus;momentoque unius horae caesus Samnis, Satricanus captus,

6 et omnia in potestate consulis erant. Qui, quaestione ha-bita, quorum opera defectio esset facta, quos sontes com-perit, virgis caesos securi percussit: praesidioque validoimposito, arma Satricanis ademit. Inde ad triumphum de-cessisse Romam Papirium Cursorem scribunt, qui eo duceLuceriam receptam, Samnitesque sub jugum missos aucto-

7 res sunt. Et fuit vir haud dubie dignus omni bellicalaude, non animi solum vigore, sed etiam corporis viribusexcellens. Praecipua pedum pernicitas inerat, quae cogno-men etiam dedit: victoremque cursu omnium aetatis suaefuisse ferunt: et seu virium vi, seu exercitatione multa,cibi vinique eundem capacissimum : nec cum ullo asperio-rem (quia ipse invicti ad laborem corporis esset) fuisse

8 militiam pediti pariter equilique. Equites etiam aliquandoausos ab eo petere, ut sibi pro re bene gesta laxaret ali-quid laboris; quibus ille, Ne nihil remissum dicatis , remit-to, inquit, ne utique dorsum demulceatis, quum ex equisdescendetis. Et vis erat in eo viro imperii ingens pariterin socios civesque. Praenestinus praetor per timorem

g segnius ex subsidiis suos duxerat in primam aciem. Ouemquum inanjiulans ante tabernaculum vocari jussisset, licto-rem expedire securim jussit. Ad quam vocem exanimistante Praenestino, Agedum, lictor , excide radicem hanc,inquit, incommodam ambulantibus', perfusumque ultimiIO supplicii metu, multa dicta, dimisit. Haud dubie illa ae-tate, qua nulla virtutum feracior fuit, nemo unus eratvir, quo magis innisa res Romana staret. Quin eum pa-rem destinant animis Magno Alexandro ducem, si arma,Asia perdomita, in Europam vertisset.

XVII. Nihil minus quaesitum a principio hujus ope-ris videri potest, quam ut plus justo ab rerum ordine de-clinarem ; varietatibusque distinguendo opere, et legenti-bus velut deverticula amoena, et requiem animo meoquaererem: tamen tanti regis ac ducis mentio, quibus