A. U, C. 440. A. C. 314.
375
cui ah domo civibus inter tam infestas gentes cogebat.Vicit tamen sententia, ut mitterentur coloni. Duo mil- 3lia et quingenti missi. Eodem anno, quum omnia infidaRomanis essent, Capuae quoque occultae principum conju-rationes factae. De quibus quum ad senatum relatum es-set, haudquaquam neglecta res est. Ouaestiones decretae,dictatoremque quaestionibus exercendis dici placuit. C. 4Maenius dictus. Is M. Foslium magistrum equitum dixit.Ingens erat magistratus ejus terror. Itaque sive timoreejus, seu conscientia, Calavios, Ovium Noviumque, (eacapita conjurationis fuerant) priusquam nominarentur apuddictatorem, mors haud dubie ab ipsis conscita judicio sub-traxit. Deinde, ut quaestioni Campanae materia decessit, 5versa Romam interpretando res: non nominatim, qui Ca-puae, sed in universum, qui usquam coissent conjurassent-ve adversus rempublicam, quaeri senatum jussisse: et coi-tiones, honorum adipiscendorum causa factas, adversusrempublicam esse: latiorque et re et personis quaestiofieri, haud abnuente dictatore, sine fine ulla quaestionissuae jus esse. Postulabantur ergo nobiles homines; ap- (,pellantibusque tribunos nemo erat auxilio, quin nominareciperentur. Inde nobilitas, nec hi modo, in quos cri-men intendebatur, sed universi simul, negare, nobilium idcrimen esse, quibus, si nulla obstetur fraude, pateat viaad honorem, sed hominum novorum: ipsos adeo dictato-rem magistrumque equitum reos magis, quam quaesito-res idoneos ejus criminis esse: intellecturosque ita id esse,simul magistratu abissent. Tum enimvero Maenius, jam jfamae magis, quam imperii, memor, progressus in concio-nem ita verba fecit: Et omnes anteactae vitae, vos conscioshabeo, Quirites, et hic ipse honos, delatus ad me, testis estinnocentiae meae. Neque enim, quod saepe alias, quia itatempora postulabant reipublicae, qui bello clarissimus esset,sed qui maxime procul ab his coitionibus vitam egisset,dictator deligendus exercendis quaestionibus fuit. Sed quo - 8niam quidam nobiles homines (qua de causa, vos existimare,quam me pro magistratu quicquam incompertum dicere, me-lius est ) primum ipsas expugnare quaestiones omni ope an-nisi sunt ; dein , postquam ad id parum potentes erant, necausam dicerent, in praesidia adversariorum, appellationemet tribunicium auxilium, patricii confugerunt; postremo re- 9pulsi inde (adeo omnia tutiora, quam ut innocentiam, suampurgarent, visa) in nos irruerunt, et privatis dictatoremposcere reum verecundiae non fuit-, ut omnes dii homines-que sciant, ab illis, edam quae non possint, tentari, ne ra-tionem vitae reddant; me obviam ire crimini, et offerre meinimicis reum , dictatura me abdico. Vos quaeso, consules, jusi vobis datum ab senatu negotium fuerit, in me primum ethunc M. Foslium quaestiones exerceatis; ut appareat, inno-