376
T. Livii Lib. IX. Cap . 27—29.
centia nostra nos, non majestate honoris, tutos a criminatio-nibus istis esse. Abdicat inde se dictatura, et post eumconfestim Foslius magisterio equitum: primique apud con-sules (iis enim ab senatu mandata res est) rei facti, ad-ii versus nobilium testimonia egregie absolvuntur. Publiliusetiam Philo, multiplicatis summis honoribus, post res totdomi belloque gestas, ceterum invisus nobilitati, causamdixit, absolutusque est. Nec diutius, ut fit, quam dumrecens erat, quaestio per clara nomina reorum viguit.Inde labi coepit ad viliora capita, donec coitionibus factio-nibusque, adversus quas comparata erat, oppressa est.
XXVII. Earum fama rerum, magis tamen spes Cam-panae defectionis, in quam conjuratum erat, Samnites, inApuliam versos, rursus ad Caudium revocavit: ut indeex propinquo, si qui motus occasionem aperiret, CapuamRomanis eriperent. Eo consules cum valido exercitu vene-2 runt. Et primo circa saltus, quum utrinque ad hosteminiqua via esset, cunctati sunt: deinde Samnites per apertaloca brevi circuitu in loca plana, Campanos campos, agmendemittunt, ibique primum castra in conspectu hostibusdata: deinde levibus proeliis, equitum saepius, quam pe-ditum, utrinque periculum factum: nec anteventus eorumRomanum, aut morae, qua trahebant bellum , poenitebat.g Samnitium contra ducibus, et carpi parvis quotidie dam-nis, et senescere dilatione belli vires suae videbantur. Ita-que in aciem procedunt, equitibus in cornua divisis: qui-bus praeceptum erat, intentiores ad respectum castrorum,ne qua eo vis fieret, quam ad proelium, starent: aciempediti tutam fore. Consulum Sulpicius in dextro, Poete-
4 lius in laevo cornu consistunt. Dextra pars, qua et Sam-nites raris ordinibus, aut ad circumeundos hostes, aut neipsi circumirentur, constiterant, latius patefacta stetit.Sinistris, praeterquam quod confertiores steterant, repen-tino consilio Poetelii consulis additae vires , qui subsidia-rias cohortes, quae integrae ad longioris pugnae casus re-servabantur, in primam aciem extemplo emisit; universis-g que hostem primo impetu viribus impulit. Commota pe-destri acie Samnitium, eques in pugnam succedit. In hunc,transverso agmine inter duas acies se inferentem, Roma-nus equitatus concitat equos; signaque et ordines peditumatque equitum confundit, donec universam ab ea parteavertit aciem. In eo cornu non Poetelius solus, sed Sul-picius etiam, hortator affuerat, avectus ab suis nondumconserentibus manus ad clamorem , ab sinistra parte priusg exortum. Unde, haud dubiam victoriam cernens, quumad suum cornu tenderet cum mille ducentis viris, dissi-milem ibi fortunam invenit: Romanos loco pulsos, victo-rem hostem signa in perculsos inferentem. Ceterum om-nia mutavit repente consulis adventus. Nam et conspectu