380
T, Livii Lih , IX. Cap. 32 -'-34,
clivum erigitur agmen: ceterum, postquam prima signaplanitiem summam ceperunt, sensitque acies aequo se jaminstitisse loco, versus extemplo est terror in insidiatores,easdemque latebras, quibus se paullo ante texerant, palatiatque inermes fuga repetebant: sed loca difficilia, hostiquaesita, ipsos tum sua fraude impediebant. Itaque ergoperpaucis effugium patuit; caesa ad viginti millia homi- 1num, victorque Romanus ad oblatam ultro ab hoste prae-dam pecorum discurrit.
XXXII. Dum haec geruntur in Samnio, jam omnesEtruriae populi praeter Arretinos ad arma ierant, ab op-pugnando Sutrio, quae urbs, socia Romanis, velut claustraEtruriae erat, ingens orsi bellum. Eo alter consulum Ae-milius cum exercitu ad liberandos obsidione socios venit.
9 Advenientibus Romanis, Sutrini commeatus benigne incastra ante urbem posita advexere. Etrusci diem primumconsultando, maturarent traherentne bellum, traduxerunt.Postero die, ubi celeriora, quam tutiora, consilia magisplacuere ducibus, sole orto signum pugnae propositum
5 est, armatique in aciem procedunt. Quod postquam con-suli nunciatum est, extemplo tesseram dari jubet,-ut pran- Jdeat miles, firmatisque cibo viribus arma capiat. Dictoparetur. Consul, ubi armatos paratosqne vidit, signa extravallum proferri jussit, et haud procul hoste instruxit aciem. :Aliquamdiu intenti utrinque steterunt, exspectantes ut abadversariis clamor et pugna inciperet; et prius sol meri-die se inclinavit, quam telum hinc aut illinc emissum est.
4 Inde, ne infecta re abiretur, clamor ab Etruscis oritur,concinuntque tubae, et signa inferuntur. Nec segnius abRomanis pugna initur : concurrunt infensis animis: nu- imero hostis, virtute Romanus superat. Anceps proeliummultos utrinque, et fortissimum quemque, absumit: necprius inclinata res est, quam secunda acies Romana ad
6 prima signa, integri fessis, successerunt, Etrusci, quianullis recentibus subsidiis fulta prima acies fuit, ante signacircaque omnes ceciderunt. Nullo unquam proelio fugaeminus, nec plus caedis fuisset, ni obstinatos mori Tuscosnox texisset; ita ut victores prius, quam victi, pugnandifinem facerent. Post occasum solis signum receptui datum
5 est: nocte ab utroque in castra reditum. Nec deinde quic-quam eo anno rei memoria dignae apud Sutrium gestumest; quia et ex hostium exercitu prima tota acies deletauno proelio fuerat, subsidiariis modo relictis, vix quodsatis esset ad castrorum praesidium: et apud Romanostantum vulnerum fuit, ut plures post proelium saucii de-cesserint, quam ceciderant in acie.
XXXIII. Q. Fabius, insequentis anni consul, bellumad Sutrium excepit. Collega Fabio C. Marcius Rutilus da-tus est. Ceterum et Fabius supplementum ab Roma ad-