4o4
T. Livii Lib, X. Cap, 12 —14,
scripsere, quibus aedilem fuisse eo anno Fabium Maximumplacet, ni ejus viri cura, qualis in bellicis rebus multistempestatibus fuerat, talis domi tum in annonae dispensa-tione, praeparando ac convehendo frumento, fuisset. Eo
6 anno (nec traditur causa) interregnum initum. Interregesfuere Ap. Claudius, dein P. Sulpicius. Is comitia consu-laria habuit. Creavit L. Cornelium Scipionem, Cn. Ful-vium consules. Principio hujus anni oratores Lucanorumad novos consules venerunt questum, quia conditionibuspellicere se nequiverint ad societatem armorum, Samnitesinfesto exercitu ingressos fines suos vastare , belloque ad
•j bellum cogere. Lucano populo satis superque erratum quon-dam : nunc ita obstinatos animos esse , ut omnia ferre acpati tolerabilius ducant , quam ut unquam postea nomen Ro-manum violent. Orare Patres, ut et Lucanos in fidem ac-cipiant , et vim atque injuriam ab se Samnitium arceant.Se, quanquam, bello cum Samnitibus suscepto, necessariajam facta adversus Romanos fides sit, tamen obsides dareparatos esse.
XII. Brevis consultatio senatus fuit. Ad unum omnesjungendum foedus cum Lucanis, resque repetendas ab Sam-nitibus, censent. Benigne responsum Lucanis, ictumquefoedus. Fetiales missi, qui Samnitem decedere agro so-ciorum, ac deducere exeroitum finibus Lucanis juberent.
3 Quibus obviam missi ab Samnitibus, qui denunciarent, Siquod adissent in Samnio concilium , haud inviolatos abitu-ros. Haec postquam audita sunt Romae, bellum Samniti-bus et Patres censuerunt, et populus jussit. Consules in-ter se provincias partiti sunt. Scipioni Etruria, FulvioSamnites obvenerunt; diversique, ad suum quisque bellum,
3 proficiscuntur. Scipioni, segne bellum et simile priorisanni militiae exspectanti, hostes ad Volaterras instructoagmine occurrerunt. Pugnatum majore parte diei, magnautrinque caede. Nox incertis, qua data victoria esset, in-tervenit: lux insequens victorem victumque ostendit. Nam
4 Etrusci silentio noctis castra reliquerunt. Romanus, egres-sus in aciem, ubi profectione hostium concessam victo-riam videt, progressus ad castra, vacuis cum plurimapraeda (nam et stativa, et trepide deserta, fuerant) poti-tur. Inde in Faliscum agrum copiis reductis , quum im-pedimenta Faleriis cum modico praesidio reliquisset, ex-
5 pedito agmine ad depopulandos hostium fines incedit. Om-nia ferro ignique vastantur, praedae undique actae: necsolum modo vatsum hosti relictum, sed castellis etiam vi-cisque illatus ignis: urbibus oppugnandis temperatum, inquas timor Etruscos compulerat. Cn. Fulvii consulis clarapugna in Samnio ad Bovianum haudquaquam ambiguaevictoriae fuit. Bovianum inde aggressus, nec ita multopost Aufidenam vi cepit.
c
P
E
ls
n<
C!
n
sc
q ’
! bi
I st
n<
ci
di
in
E
si.
ti.
A
di
in
V
id
ut
bf
ee
fi'
bi
D
te
pe
pc
fr
bi
di
a g
cu
P.
Sa
ha
nt
pe
l loi1 ni