4 o 6
T. Livii Lib. X. Cap. 15. l6.
meatus essent, et incertior hostis, qua venturum bellumforet, Fabius per Soranum, Decius per Sidicinum agrumin Samnium legiones ducunt. Ubi in hostium fines ven-tum est, uterque populabundus effuso agmine incedit. Ex.
3 plorant tamen latius, quam populantur. Igitur non fefel.Iere ad Tifernum hostes in occulta valle instructi, quamingressos Romanos superiore ex loco adoriri parabant.Fabius, impedimentis in locum tutum remotis, praesidio-que modico imposito, praemonitis militibus adesse certa-men, quadrato agmine ad praedictas hostium latebras sue-
4 cedit. Samnites, desperato improviso tumultu, quando inapertum semel discrimen evasura esset res, et ipsi aciejusta maluerunt concurrere. Itaque et in aequum descen-dunt, ac fortunae se, majore animo, quam spe, commit.tunt. Ceterum, sive quia ex omnium Samnitium populis,quodcunque roboris fuerat, contraxerant, seu quia discri-men summae rerum augebat animos, aliquantum aperta
5 quoque pugna praebuerunt terroris. Fabius, ubi nulla exparte hostem loco moveri vidit, M. Fulvium et M. Vale-rium, tribunos militum, cum quibus ad primam aciemprocurrerat; ire ad equites jubet, et adhortari, ut, siquando unquam equestri ope adjutam rempublicam memine-rint , illo die annitantur , ut ordinis ejus gloriam invictampraestent. Peditum certamine immobilem hostem restare;
6 omnem reliquam spem in impetu esse equitum. Et ipsos no-minatim juvenes, pari comitate utrumque, nunc laudibus,nunc promissis onerat. Ceterum, quando ne ea quoquetentata vis proficeret, consilio grassandum, si nihil viresjuvarent, ratus, Scipionem legatum hastatos primae legio-nis subtrahere ex acie, et ad montes proximos, quam pos-set occultissime, circumducere jubet: inde ascensu abditoa conspectu erigere in montes agmen, aversoque hosti ab
y tergo repente se ostendere. Equites, ducibus tribunis,haud multo plus hostibus, quam suis, ex improviso antesigna evecti, praebuerunt tumultus. Adversus incitatasturmas stetit immota Samnitium acies, nec parte ulla pelliaut perrumpi potuit. Et, postquam irritum inceptum erat,
g recepti post signa proelio excesserunt. Crevit ex eo ho-stium animus; nec sustinere frons prima tam longum cer-tamen increscentemque fiducia sui vim potuisset, ni se-cunda acies jussu consulis in primum successisset. Ibi in-tegrae vires sistunt invehentem se jam Samnitem: et tem-pore improvisa ex montibus signa clamorque sublatus non
g vero tantum metu terruere Samnitium animos. Nam etFabius Decium collegam appropinquare exclamavit, et prose quisque miles, adesse alterum consulem , adesse legiones,gaudio alacres fremunt; errorque utilis Romanis oblatusfugae formidinisque Samnites implevit, maxime territos,ne ab altero exercitu integro intactoque fessi opprimeren-