A. U. C . 455 — 456 . A. C. 299 — 298. 407
tur: et, quia passim in fugam dissipati sunt, minor cae-des, quam pro tanta victoria, fuit. Tria millia et qua-dringenti caesi: capti trecenti ferme et triginta: signamilitaria capta tria et viginti.
XV. Samnitibus Apuli se ante proelium conjunxis-sent, ni P. Decius consul iis ad Maleventum castra obje-cisset, extractos deinde ad certamen fudisset. Ibi quoqueplus fugae fuit, quam caedis. Duo millia A.pulorum caesa:spretoque eo hoste, Decius in Samnium legiones duxit.Ibi duo consulares exercitus, diversis vagati partibus, om- ^nia spatio quinque mensium evastarunt. Quadraginta etquinque loca in Samnio fuere, in quibus Decii castra fue-runt: alterius consulis sex et octoginta. Nec valli tantumac fossarum vestigia relicta, sed multo illis insigniora mo-numenta vastitatis circa regionumque depopulatarum. Fa-bius etiam urbem Cimetram cepit. Ibi capta armatorum 3duo millia quadringenti: caesi ferme pugnantes ad qua-dringentos triginta, Inde, comitiorum causa Romam pro-fectus, maturavit eam rem agere. Quum primo vocataeQ,. Fabium consulem dicerent omnes centuriae, Ap, Clau-dius consularis candidatus, vir acer et ambitiosus, nonsui magis honoris causa, quam ut patricii recuperarentduo consularia loca, quum suis, tum totius nobilitatis vi-ribus, incubuit, ut se cum 0. Fabio consulem dicerent.Fabius primo, de se eadem fere, quae priore anno, di- 4cendo, abnuere Circumstare sellam omnis nobilitas5 orare,ut ex coeno plebejo consulatum extraheret, majestatemquepristinam tum honori, tum patriciis gentibus redderet.Fabius, silentio facto, media oratione studia hominum se-davit. Facturum enim se fuisse dixit, ut duorum patricio- 5rum nomina reciperet , si alium , quam se , consulem fierivideret: nunc se sui rationem comitiis , quum contra legesfuturum sit, pessimo exemplo non habiturum. Ita L. Vo-lumnius de plebe cum Ap. Caudio consul est factus, prioreitem consulatu inter se comparati. Nobilitas objectareFabio, fugisse eum Ap. Caudium collegam, eloquentia civi-libusque artibus haud dubie praestautem.
XVI. Comitiis perfectis, veteres consules jussi bel-lum in Samnio gerere , prorogato in sex menses imperio.Itaque insequenti quoque anno, L. Volumnio, Ap. Claudioconsulibus, P, Decius, qui consul in Samnio relictus acollega fuerat, proconsul idem populari non destitit agros,donec Samnitium exercitum, nusquam se proelio commit-tentem , postremo expulit finibus. Etruriam pulsi petie- 2runt: et, quod legationibus nequicquam saepe tentaverant,id se tanto agmine armatorum, mixtis terrore precibus,acturos efficacius rati, postulaverunt principum Etruriaeconcilium. Quo coacto, per quot annos pro libertate di-micent cum Romanis, exponunt. Omnia expertos esse, si 3