Band 
Vol. I.
Seite
408
JPEG-Download
 

408

T. Livii Lib. X. Cap. 17. 18.

Suismet ipsorum viribus tolerare tantam molem belli pos-sent : tentasse etiam haud magni momenti finitimarum gen-tium auxilia : petisse pacem a populo Romano, quum bellum,tolerare non possent: rebellasse, quod pax servientibus gra-

4 vior, quam liberis bellum , esset. Unam sibi spem reliquamin Etruscis restare. Scire, gentem Italiae opulentissimamarmis , viris, pecunia, esse : habere accolas Gallos, inter fer-rum et arma natos, feroces quum suopte ingenio, tum ad-versus Romanum populum: quem captum a se auroque re-

5 demptum, haud vana jactantes, memorent. Nihil abesse, sisit animus Etruscis, qui Porsenae quondam majoribusqueeorum fuerit, quin Romanos, omni agro cis Tiberim pulsos,dimicare pro salute sua, non de intolerando Italiae regno,cogant. Samnitem illis exercitum paratum, instructum ar-mis, stipendio, venisse: confestim secuturos, vel si ad ipsamRomanam urbem oppugnandam ducant.

XVII. Haec eos in Etruria jactantes molientesquebellum domi Romanum urebat. Nam P. Decius, ubi com-perit per exploratores profectum Samnitium exercitura,advocato consilio, Quid per agros, inqnit, vagamur, vica-tim circum ferentes bellum ? Quin urbes et moenia aggredi-mur ? Nullus jam exercitus Samnio praesidet. Cessere fini-

2 bus, ac sibimet ipsi exsilium conscivere. Approbantibuscunctis, ad Murgantiam, validam urbem, oppugnandamducit: tantusque ardor militum fuit, et caritate ducis, etspe majoris, quam ex agrestibus populationibus, praedae,ut uno die vi atque armis urbem caperent. Ibi duo mil-lia Samnitium et centum pugnantes circumventi captique:

3 et alia praeda ingens capta est. Ouae ne impedimentisgravibus agmen oneraret, convocari milites Decius jubet:Haccine, inquit, victoria sola, aut hac praeda contenti estisfuturi ? Vultis vos pro virtute spes gereret Omnes Samni-tium urbes, fortunaeque in urbibus relictae, vestrae sunt,quando legiones eorum, tot proeliis fusas, postremo finibusexpulistis. Vendite ista, et illicite lucro mercatorem, ut se-quatur agmen. Ego subinde suggeram, quae vendatis. AdRomuleam urbem hinc eamus, ubi vos labor haud major,

4 praeda major manet. Divendita praeda, ultro adhortantesimperatorem ad Romuleam pergunt. Ibi quoque sine ope-re, sine tormentis, simul admota sunt signa, nulla vi de-territi a muris, qua cuique proximum fuit, scalis raptimadmotis, in moenia evasere. Captum oppidum ac direptumest: ad duo millia et trecenti occisi; et sex millia homi-num capta; et miles ingenti praeda potitus: quam ven-dere, sicut priorem, coactus, Ferentinum inde, quanquamnihil quietis dabatur, tamen summa alacritate ductus.

5 Ceterum ibi plus laboris ac periculi fuit. Et defensasumma vi moenia sunt, et locus erat munimento natura-que tutus: sed evicit omnia assuetus praedae miles. Ad