A. U. C. 456 . A. C. 298.
409
tria millia hostiam circa mnros caesa: praeda militis fuit.Hujus oppugnatarum urbium decoris pars major in qui-busdam annalibus ad Maximum trahitur. Murgantiam ab 6Decio, a Fabio Ferentinum Romuleamque oppugnatas tra-dunt: sunt, qui novorum consulum hanc gloriam faciant.Quidam non amborum, sed alterius, L. Volumnii: ei Sam-nium provinciam evenisse.
XVIII. Dum ea in Samnio, cujuscunque ductu auspi-cioque, gererentur; Romanis in Etruria iterum bellum in-
f ens multis ex gentibus concitur; cujus auctor Gelliusgnatius ex Samnitibus erat. Tusci fere omnes conscive-rant bellam: traxerat contagio proximos Umbriae populos:et Gallica auxilia mercede sollicitabantur. Omnis ea mul- 2titudo ad castra Samnitium conveniebat. Qui tumultusrepens postquam Romam perlatus est, quum jam L. Vo-lumnius consul cum legionibus secunda ac tertia, socio-rumque millibus quindecim profectus in Samnium esset,Ap. Claudium primo quoque tempore in Etruriam ire pla-cuit. Duae Romanae legiones secutae, prima et quarta, 3et sociorum duodecim millia. Castra haud procul ab ho-ste posita. Ceterum magis eo profectum est, quod matureventum erat, ut quosdam spectantes jam arma Etruriaepopulos metus Romani nominis comprimeret, quam quodductu consulis quicquam ibi satis scite aut fortunate ge-stum sit. Multa proelia locis et temporibus iniquis com- 4missa: spesque in dies graviorem hostem faciebat: et jamprope erat, ut nec duci milites, nec militibus dux satisj fideret. Literas ad collegam arcessendum ex Samnio mis,-| sas, in trinis annalibus invenio. Piget tamen incertum' ponere’, quum ea ipsa inter consules populi Romani, jamiterum eodem honore fungentes, discrepatio fuerit: Appioabnuente missas; Volumnio affirmante, Appii se literis ac-citum. Jam Volumnius in Samnio tria castella ceperat, 5in quibus ad tria millia hostium caesa erant, dimidiumfere ejus captum: et Lucanorum seditiones, a plebejis etegentibus ducibus ortas, summa optimatium voluntate perQ. Fabium proconsulem, missum eo cum veteri exercitu,compresserat. Decio depopulandos hostium agros relin-quit. Ipse cum suis copiis in Etruriam ad collegam per-git: quem advenientem laeti omnes accepere. Appium ex 6conscientia sua credo animum habuisse haud immeritoiratum, si nihil scripserat: illiberali et ingrato animo, sieguerat ope, dissimulantem. Vix enim salute mutua red-dita, quum obviam egressus esset, Satin’ salvae, inquit, L.Volumni ? ut sese in Samnio res habenti Quae te causa, utprovincia tua excederes, induxitl Volumnius, in Samnio res 7prosperas esse, ait, literis ejus accitum venisse : quae si fal-sae fuerint, nec usus sui sit in Etruria, extemplo conversissignis abiturum. Tu vero abeas , inquit, neque te quisquam