104 T. Livii Lib, XXIII. Cap, 17. 18.
pati» proelio legionibus, in ea impetus fieret. Ita instructiintra portas stabant. Hannibali, sub signis (id quod peraliquot dies fecerat) ad multum diei in acie stanti, primomiraculo esse, quod nec exercitus Romanus porta egre-
7 deretur, nec armatus quisquam in muris esset. Ratusdeinde prodita colloquia esse, metuque resides factos, par-tem militum in castra remittit, jussos propere apparatumomnem oppugnandae urbis in primam aciem afferre; satisfidens, si cunctantibus instaret, tnmnltum aliquem in urbe
8 plebem moturam. Dum in sua quisque ministbria discursutrepidat ad prima signa, succeditque ad muros acies, pa-tefacta repente porta, Marcellus signa canere, clamorem-que tolli, ac pedites primum, deinde equites, quanto
9 maximo possent impetu, in hostem erumpere jubet. Satisterroris tumultusque in aciem mediam intulerant, quumduabus circa portis P. Valerius Flaccus et C. Aurelius le-gati in cornua hostium erupere. Addidere clamorem lixaecalonesque, et alia turba custodiaie impedimentorum appo-sita , ut paucitatem maxime spernentibus Poenis ingentis
IO repente exercitus speciem feceriint. Vix equidem ausimaffirmare, quod quidam auctores sunt, duo millia et oc-tingentos hostium caesos; non plus quingentos Romanumamisisse. Sive tanta, sive minor victoria fuit, ingens eodie res, ac nescio an maxima illo bello gesta sit: nonvinci enim ab Hannibale tunc vincentibus difficilius fuit,quam postea vincere.
XVII. Hannibal, spe potiundae Nolae adempta, quumAcerras recessisset, Marcellus extemplo, clausis portiscusfodibusque dispositis, ne quis egrederetur, quaestionemin foro de iis, qui clam in colloquiis hostium fuerant,habuit: supra septuaginta damnatos proditionis securi per-cussit, bonaque eorum jussit publica populi Romani esse:et, summa rerum senatui tradita, cum exercitu omni pro-
3 fectus, supra Suessulam castris positis consedit. Poenus,Acerras primum ad voluntariam deditionem conatus pelli-cere, postquam obstinatos vidit, obsidere inde atque op-pugnare parat. Ceterum Acerranis plus animi, quam vi-rium , erat. Itaque, desperata tutela urbis, ut circum-vallari moenia viderunt, priusquam continuarentur ho-stium opera, per intermissa munimenta neglectasque cu-stodias silentio noctis dilapsi, per vias inviaque, quaquemque aut consilium aut error tulit, in urbes Campa-niae, quas satis certum erat non mutasse fidem, perfu-
3 gerunt. Hannibal, Acerris direptis atque incensis, quuma Casilino dictatorem Romanum legionesqne novas accirinunciassent, ne quis tam propinquis hostium castris Ca-puam quoque recurrat, exercitum ad Casilinum ducit.Casilinum eo tempore quingenti Praenestini habebant, cumpaucis Romanis Latinique nominis, quos eodem audita