io6
T , Livii Lii. XX 111 , Cap. 19. 20.
nitis, ac praesidio modico imposito, ne omissa res vide-
6 retur, in hiberna Capuam concessit. Ibi partem majoremhiemis exercitum in tectis habuit, adversus omnia humanamala saepe ac diu duratum, bonis inexpertum atque iu-suetum. Itaque, quos nulla mali vicerat vis, perdiderenimia bona ac voluptates immodicae; et eo impensius, quo
7 avidius ex insolentia in eas se merserant. Somnus enim,et vinum, et epulae, et scorta, balineaque, et otium con-suetudine in dies blandius, ita enervaverunt corpora ani-mosque, ut magis deinde praeteritae victoriae eos, quampraesentes tutarentur vires; majusque id peccatum ducisapud peritos artium militarium haberetur, quam quodnon ex Cannensi acie protenus ad urbem Romanam duxis-set. Illa enim cunctatio distulisse modo victoriam videri
g potuit; hic error vires ademisse ad vincendum. Itaque,Hercule, velut si cum alio exercitu a Capua exiret, nihilusquam pristinae disciplinae tenuit. Nam et redieruntplerique scortis impliciti: et, ubi primum sub pellibushaberi coepti sunt, viaque et alius militaris labor excepit,tironum modo corporibus animisque deficiebant: et deindeper omne aestivorum tempus magna pars sine commeati-bus ab signis dilabebantur: neque aliae latebrae, quamCapua, desertoribus erant.
XIX. Ceterum, mitescente jam hieme, educto ex hi-bernis milite, Casilinum redit. Ubi, quanqnam ab oppug-natione cessatum erat, obsidio tamen continuata oppida-
2 nos praesidiumque ad ultimum inopiae adduxerat. Ca-stris Romanis Ti. Sempronius praeerat, dictatore auspi-ciorum repetendorum causa profecto Romam. Marcellum,et ipsum cupientem ferre auxilium obsessis, et Vulturnusamnis inflatus aquis, et preces Nolanorum atque Acerra-norutn , tenebant, Campanos timentium, si praesidium
3 Romanum abscessisset. Gracchus, assidens tantum Casi-lino, quia praedictum erat dictatoris, ne quid absente eorei gereret, nihil movebat: quanqnam, quae facile omnempatientiam vincerent, nunciabantur a Casilino. Nam et,praecipitasse se quosdam non tolerantes famem, constabat;et stare inermes in muris, nuda corpora ad missilium
4 telorum ictus praebentes. Ea aegre patiens Gracchus,quum neque pugnam conserere dictatoris injussu auderet,(pugnandum autem esse, si palam frumentum importaret,videbat) neque clam importandi spes esset, farre, exagris circa undique convecto, quum complura dolia com-plesset, nuncium ad magistratum Casilinum misit, ut ex-
5 ciperent dolia, quae amnis deferret. Insequenti nocte,intentis omnibus in flumen ac spem ab nuncio Romanofactam, dolia medio missa amni defluxerunt: aequaliterinter omnes frumentum divisum. Id postero quoque dieac tertio factum est. Nocte et mittebantur et pervenie-