Band 
Vol. II.
Seite
108
JPEG-Download
 

io8

T. Livii Lib. XXIII. Cap. 21 — 23.

8e praesidii esse, redire domum, fideqne ad ultimnm ex-pleta, consulere sibimet ipsos in reliquum praesenti for-

5 tuna jnsserunt. Haec postquam renunciata legatio Pete-linis est, tantus repente maeror pavorque senatum eorumcepit, ut pars profugiendi, qua quisque posset, ac dese-rendae urbis auctores essent; pars, quando deserti a ‘ve-teribus sociis essent, adjnngendi se ceteris Bruttiis, ac

6 per eos dedendi Hannibali. Vicit tamen ea pars, qnaenihil raptim nec temere agendum consulendumque de in-tegro censuit. Re laxata postero die per minorem trepi-dationem tenuerunt optimates, ut, convectis omnibus exagris, urbem ac muros firmarent.

XXI. Per idem fere tempus literae ex Sicilia Sardi-niaque Romam allatae. Priores ex Sicilia T. Otacilii pro-praetoris in senatu recitatae sunt: P. Furium praetoremcum classe ex Africa Lilybaeum venisse: ipsum graviter

2 saucium in discrimine ultimo vitae esse. Militi et navali-bus sociis neque stipendium , neque frumentum ad diemdari; neque , unde detur , esse. Magnopere suadere , utquam primum ea mittantur ; sibique, si ita videatur, exnovis praetoribus successorem mittant. Eademque ferme destipendio frumentoque ab A. Cornelio Mammula proprae-

3 tore ex Sardinia scripta. Responsum utrisque, non esse,unde mitteretur: jussique ipsi classibus atque exercitibussuis consulere. T. Otacilius, ad unicum subsidium populiRomani Hieronem legatos quum misisset, in stipendium,quanti argenti opus fuit, et sex mensium frumentum ac-cepit. Cornelio in Sardinia civitates sociae benigne con-

4 tulerunt. Et Romae quoque propter penuriam argentitriumviri mensarii, rogatione M. Minucii tribuni plebis,facti, L. Aemilius Papus, qui consul censorque fuerat, etM. Atilius Regulus, qui bis consul fuerat, et E. Scribo-

5 nius Libo, qui tum tribunus plebis erat. Et duumviricreati, M. et C. Atilii, aedem Concordiae, quam L. Man-lius praetor voverat, dedicaverunt. Et tres pontificescreati, O. Caecilius Metellus, et O. Fabius Maximus, etQ. Fulvius Flaccus, in locum P. Scantinii demortui, etL. Aemilii Paulli consulis, et O. Aelii Paeti, qui cecide-rant pugna Cannensi.

XXII. Ouum cetera, quae continuis cladibus fortunaminuerat, quantum consiliis humanis assequi poterant,Patres explessent; tandem se quoque et solitudinem cu-riae, pancitatemque convenientium ad publicum consilium

2 respexerunt. Neque enim post L. Aemilium et C. Flami-nium censores senatus lectus fuerat, quum tantum sena-torum adversae pugnae, ad hoc sui quemque casus per

3 quinquennium absumpsissent. Quum de ea re ManiusPomponius praetor, dictatore post Casilinum amissum pro-fecto jam ad exercitum, exposcentibus cunctis retulisset;