142
T. Livii Lib.XXIV. Cap. i4 — 16.
deinde, nt nihil procedebat, ad populandum agrum Nea-politanum, magis ira quam potiundae urbis spe, processit.Adventu ejus in propinquum agrum Nolana mota est plebs,jain diu aversa ab Romanis et infesta senatui suo. Itaquelegati ad arcessendum Hannibalem, cum haud dubio pro-
6 misso tradendae urbis, venerunt. Praevenit inceptumeorum Marcellus consul, a primoribus accitus. Die unoSuessulam a Calibus, quum Vulturnus amnis trajicientemmoratus esset, contenderat. Inde proxima nocte sex mil-lia peditum, equitesque trecentos, qui praesidio senatuiessent, Nolam intromisit: et, uti a consule omnia impi-gre facta sunt ad praeoccupandam Nolam, ita Hannibaltempus terebat; bis jam ante nequicquam tentata re, seg-nior ad credendum Nolanis factus.
XIV. Iisdem diebus et Q. Fabius consul ad Casili-num tentandum, quod praesidio Punico tenebatur, venit;et ad Beneventum, velut ex composito», parte altera Han-no ex Bruttiis cum magna peditum equitumque manu, al-tera Ti. Gracchus ab Luceria accessit, qui primo oppi-
2 dum intravit. Deinde, ut Hannonem tria millia ferme aburbe ad Calorem fluvium castra posuisse, «et inde agrumpopulari audivit, et ipse, egressus moenibus;, mille fermepassus ab hoste castra locat, ibique concionem militumhabuit. Legiones magna ex parte volonum habebat, quijam alterum annum libertatem tacite mereri, quam postu-
3 lare palam, maluerant. Senserat tamen., hibernis egre-diens murmur in agmine esse quaerentium, en unquam,liberi militaturi essent ? scripseratque senatui, non tamquid desiderarent, quam quid meruissent: bona fortiqueopera eorum se ad eam diem usum: neque ad exemplum
4 justi militis quicquam eis , praeter libertatem , deesse. Deeo permissum ipsi erat, faceret, quod e republica duceretesse. Itaque prius, quam cum hoste manum consereret,pronunciat, tempus venisse eis libertatis , quam diu speras-sent , potiundae. Postero die signis collatis dimicaturumpuro ac patenti campo , ubi sine ullo insidiarum metu vera
5 virtute geri res posset. Qui caput hostis retulisset , eum seextemplo liberum jussurum esse: qui loco cessisset , in eumservili supplicio animadversurum . Suam cuique fortunamin manu esse : libertatis auctorem eis non se fore solum,sed consulem M. Marcellum , et universos Patres; quos,
6 consultos ab se de libertate eorum , sibi permisisse. Literasinde consulis ac senatusconsultum recitavit. Ad quae cla-mor cum ingenti assensu est sublatus. Pugnam poscebant,signumque ut daret extemplo , ferociter instabant. Grac-chus, proelio in posterum diem pronunciato, concionemdimisit. Milites laeti, praecipue quibus merces navataein unum diem operae libertas futura erat, armis expe-diendis quod reliquum consumunt.