Band 
Vol. II.
Seite
144
JPEG-Download
 

144

T. Livii Lib. XXIV. Cap, ij, 18.

5 procul castris ceperunt. Postero die per tribunos milituminde deducti, concione militum advocata a Graccho, su-perveniunt. Ubi quum proconsul veteres milites primum,prout cujusque virtus atque opera in ea pugna fuerat,militaribus donis donasset, tunc, quod ad volones attine-ret, omnes, ait, malle laudatos a se, dignos indignosque,quam quemquam eo die castigatum esse. Quod bonum, fau -stum, felixque reipublicae ipsisque esset, omnes eos liberos

6 esse jubere. Ad quam vocem quum clamor ingenti alacri-tate sublatus esset, ac nunc complexi inter se gratulantes-que, nunc manus ad coelum tollentes, bona omnia populoRomano Gracchoque ipsi precarentur; tum Gracchus:Priusquam omnes jure libertatis aequassem , inquit, nemi-

7 nem nota strenui aut' ignavi militis notasse volui. Nunc,exsoluta jam fide publica, ne discrimen omne virtutis igna-viaeque pereat, nomina eorum, qui, detrectatae pugnaememores, secessionem paullo ante fecerunt, referri ad mejubebo: citatosque singulos jurejurando adigam, nisi queismorbus causa erit, non aliter, quam stantSS, cibum potio-nemque, quoad stipendia facient, capturos esse. Hanc mul-tam ita aequo animo feretis, si reputabitis, nulla ignaviae

8 nota leviore vos designari potuisse. Signum deinde colli-gendi vasa dedit: militesque praedam portantes agentes-que, per lasciviam ac jocum, ita ludibundi Beneventumrediere, ut ab epulis per celebrem festumque diem actis,non ex acie, reverti viderentur, Beneventani omnes turbaeffusa quum obviam ad portas exissent, complecti milites,

y gratulari, vocare in hospitium. Apparata convivia omni-bus in propatulo aedium fuerant: ad ea invitabant, Grac-chumque orabant, ut epulari permitteret militibus. EtGracchus ita permisit, in publico epularentur omnes.Ante suas quibusque fores prolata omnia. Pileati, autlana alba velatis capitibus, volones epulati sunt; alii accu-bantes, alii stantes, qui simul ministrabant vescebantur-

10 que. Digna res visa, ut simulacrum celebrati ejus dieiGracchus, postquam Romam rediit, pingi juberet in aede.Libertatis, quam pater ejus in Aventino ex multaticia pe-cunia faciendam curavit dedicavitque.

XVII. Dum haec ad Beneventum geruntur, Hannibal,depopulatus agrum Neapolitanum, ad Nolam castra movet.Quem ubi adventare consul sensit, Pomponio propraetorecum eo exercitu, qui super Suessulam in castris erat, ac-cito, ire obviam hosti parat, nec moram dimicandi facere,

2 C. Claudium Neronem cum robore equitum silentio noctisper aversam maxime ab hoste portam emittit: circum-vectumque occulte subsequi sensim agmen hostium jubet,et, quum coortum proelium videret, ab tergo se objicere.Id errore viarum, an exiguitate temporis, Nero exsequi

3 non potuerit, incertum est. Absente eo quum proelium

com-