176 T. Livii Lib. XXV. Cap, 7. 8«
ab Allia Vejos transfugerat, reciperaretur ,* et Caudinaelegiones, quae sine armis redierant Romam, armatae re-missae in Samnium , eundem illum hostem sub jugum mise-
8 rint, qui hac sua ignominia laetatus fuerat. Cannensemvero quisquam exercitum Jugae aut pavoris insimularepotest, ubi plus quinquaginta millia hominum ceciderunt ?unde consul cum equitibus septuaginta fugiti unde nemosuper est, nisi quem hostis caedendo fessus reliquit ? Quumcaptivis redemptio negabatur, nos vulgo homines laudabant,quod reipublicae nos reservassemus, quod ad consulem Ve-nusiam redissemus, et speciem justi exercitus fecissemus.
9 Nunc deteriore conditione sumus, quam apud patres nostrosfuerant captivi. Quippe illis arma tantum atque ordo mili-tandi, locusque, in quo tenderent in castris, est mutatus:quae tamen, semel navata reipublicae opera, et uno feliciproelio, recuperarunt. Nemo eorum relegatus in exsiliumest : nemini spes emerendi stipendia adempta: hostis deni-que est datus, cum quo dimicantes, aut vitam semel, aut
jO ignominiam finirent. Nos, quibus (nisi quod commisimus,ut quisquam ex Cannensi acie miles Romanus superesset )nihil objici potest, non solum a patria procul Italiaque, sedab hoste etiam , relegati sumus; ubi senescamus in exsilio,ne qua spes, ne qua occasio abolendae ignominiae, ne quaplacandae civium irae, ne qua denique bene moriendi sit.Neque ignominiae finem, nec virtutis praemium petimus:
11 modo experiri animum , et virtutem exercere liceat. Labo-rem et periculum petimus, ut virorum, ut militum officiofungamur. Bellum in Sicilia jam alterum annum ingentidimicatione geritur’, urbes alias Poenus, alias Romanusexpugnat: peditum, equitum acies concurrunt: ad Syracusasterra marique res geritur : clamorem pugnantium crepitum-que armorum exaudimus, resides ipsi ac segnes, tanquam
12 nec manus nec arma habeamus. Servorum legionibus Ti.Sempronius consul toties jam cum hoste signis collatis pug-navit. Operae pretium habent, libertatem civitatemque.Pro servis saltem ad hoc bellum emptis vobis simus. Con-gredi cum hoste liceat, et pugnando quaerere libertatem.Vis tu mari, vis terra, vis acie, vis urbibus oppugnandisexperiri virtutem ? Asperrima quaeque ad laborem pericu-lumque deposcimus, ut, quod ad Cannas faciundum fuit,quam primum fiat ; quoniam , quicquid postea viximus, idomne destinatum ignominiae est.
VII. Sub haec dicta ad genua Marcelli procubuerunt.Marcellus id nec juris, nec potestatis suae esse dixit.Senatui scripturum se, omniaque de sententia Patrum
2 facturum esse. Hae literae ad novos consules allatae,ac per eos in senatu recitatae sunt: consultusqne de hisliteris ita decrevit senatus : Militibus, qui ad Cannas com-militones suos pugnantes deseruissent, senatum nihil videre,
cur