A. U. C. 640. A. C. 21 4 .
177
cur respublica committenda sit . Si M. Claudio proconsulialiter videretur , faceret, quod e republica fideque sua du-ceret-, dum ne quis eorum munere vacaret, neu dono mili-tari virtutis ergo donaretur, neu in Italiam reportaretur,donec hostis in terra Italia esset. Comitia deinde a prae- 3tore urbano de senatus sententia plebisque scitu sunt ha-bita : quibas creati sunt quinqueviri muris turribusquereficiendis: et triumviri bini; uni sacris conquirendis,donisque persignandis ; alteri reficiendis aedibus Fortunaeet Matris Matutae intra portam Carmentalem, sed et Speiextra portain, quae priore anno incendio consumptae fue-rant. Tempestates foedae fuere. In Albano monte bi- 4duum continenter lapidibus pluit. Tacta de coelo multa:duae in Capitolio aedes: vallum in castris multis locissupra Suessulam, et duo vigiles exanimati. Murus tur-resque quaedam Cumis non ictae modo fulminibus, sedetiam decussae. Reate saxum ingens visum volitare: solrubere solito magis, sanguineoque similis. Horum pro- 5digiorum causa diem unum supplicatio fuit, et per aliquotdies consules rebus divinis operam dederunt: et per eos-dem dies sacrum novemdiale fuit. Ouum Tarentinorumdefectio jam diu et in spe Hannibali, et in suspicioneRomanis esset; causa forte extrinsecus maturandae ejusintervenit. Phileas Tarentinus, diu jam per speciem le- 6gationis Romae quum esset, vir inquieti animi, et minimeotium, quo tum diutino senescere videbatur, patientis,aditum sibi ad obsides Tarentinos invenit. Custodiebanturin atrio Libertatis minore cura, quia nec ipsis, nec civi-tati eorum fallere Romanos expediebat. Hos, crebris coi- 7loquiis sollicitatos, corruptis aedituis duobus, quum pri-mis tenebris custodia eduxisset, ipse comes occulti itine-ris factus profugit. Luce prima vulgata per urbem fugaest: missique, qui sequerentur, ab Tarracina comprehen-sos omnes retraxerunt. Deducti in comitio, virgisque,approbante populo, caesi de saxo dejiciuntur.
VIII. Hujus atrocitas poenae duarum nobilissimarumin Italia Graecarum civitatium animos irritavit, quumpublice, tum etiam singulos privatim, ut quisque tamfoede interemptos aut propinquitate, aut amicitia contin-gebat. Ex iis tredecim fere nobiles juvenes Tarentini con- 3juraverunt, quorum principes Nico et Philemenus erant.Hi, prius, quam aliquid moverent, colloquendum cumHannibale rati, nocte per speciem venandi urbem egressi,ad eum proficiscuntur. Et, quum haud procul castris 3abessent, ceteri silva prope viam sese occuluerunt; Nicoet Philemenus, progressi ad stationes comprehensique,ultro id petentes, ad Hannibalem deducti sunt. Ouiquum et causas consilii sui, et quid pararent, exposuis-sent; collaudati, oneratique promissis, jubentur, ut fi-Livius P. II. M
k