i78
T. Livii Lib. XXV. Cap. g. io.
dem popularibus facerent, praedandi causa se urbe egres-sos, pecora Carthaginiensium, quae pastum propulsa es-
4sent, ad nrbem agere. Tuto ac sine certamine id factu-ros, promissum est. Conspecta ea praeda juvenum est:minusque, iterum ac saepius id eos audere, miraculofuit. Congressi cum Hannibale rursus, fide sanxerunt,liberos Tarentinos leges suaque omnia habituros, nequeullum Vectigal Poeno pensuros, praesidiumve invitos re-
5 cepturos: prodita praesidia Carthaginiensium fore. Haecubi convenerunt, tunc vero Philemenus consuetudinemnocte egrediundi redeundique in urbem frequentiorem fa-cere: (et erat venandi studio insignis) canesque et aliusapparatus sequebatur: captumque ferme aliquid, aut abhoste ex praeparato ablatum reportando, donabat autpraefecto, aut custodibus portarum. Nocte maxime com-
6 meare propter metum hostium credebant. Ubi jam eoconsuetudinis adducta res est, ut, quocunque noctis tem-pore sibilo dedisset signum, porta aperiretur, tempusagendae rei Hannibali visum est. Tridui viam aberat:ubi, quo minus mirum esset, uno eodemque loco stativaeum tam diu habere, aegrum simulabat. Romanis quo-que, qui in praesidio Tarenti erant, suspecta esse jamsegnis mora ejus desierat.
IX. Ceterum postquam Tarentum ire constituit, de-cem millibus peditum atque equitum, quos in expeditionevelocitate corporum ac levitate armorum aptissimos esseratus est, electis, quarta vigilia noctis signa movit: prae-missisque octoginta fere Numidis equitibus praecepit, utdiscurrerent circa vias, perlustrarentque omnia oculis,ne quis agrestium procul spectator agminis falleret; prae-gressos retraherent, obvios occiderent, ut praedonum
2 magis, quam exercitus, accolis species esset. Ipse, rap-tim agmine acto, quindecim ferme millium spatio castraab Tarento posuit: et, ne ibi quidem nunciato, quo per-gerent, tantum convocatos milites monuit, via omnesirent; nec deverti quemquam, aut excedere ordinem ag-minis paterentur, et in primis intenti ad imperia acci-pienda essent; neu quid nisi ducum jussu facerent: se in
3 tempore editurum, quae vellet agi. Eadem ferme horaTarentum fama pervenerat, Numidas equites paucos po-pulari agros, terroremque late agrestibus injecisse. Adquem nuncium nihil ultra motus praefectus Romanus,quam ut partem equitum postero die luce prima juberetexire ad arcendum populationibus hostem. In cetera adeonihil ob id intenta cura est, ut contra pro argumentofuerit illa procursatio Numidarum, Hannibalem exercitum-
4 que castris non movisse. Hannibal concubia nocte movit.Dux Philemenus erat, cum solito captae venationis onere.Ceteri proditores ea, quae composita erant, exspectabant.