A. U. C. 541. A. C. 2 i 3 .
219
tam in Aventino ad mille et dncentos erant, media urbetransire Esquilias jusserunt; nullos aptiores, inter conval-les tectaque hortorum et sepulcra aut cavas undique vias,ad pugnandum futuros rati. Quos quum ex arce Capito-lioque clivo Publicio in equis decurrentes quidam vidis-sent, captum Aventinum conclamaverunt. Ea res tantum 5tumultum ac fugam praebuit, ut, nisi castra Punica extraurbem fuissent, effusura se omnis pavida multitudo fuerit.Tunc in domos atque in tecta refugiebant, vagosque inviis suos pro hostibus lapidibus telisque incessebant. Neccomprimi tumultus aperirique error poterat, refertis iti-neribus agrestium turba pecorumque, quae repentinus pa-vor in urbem compulerat. Equestre proelium secundum 6fuit, summotique hostes sunt: et, quia multis locis com-primendi tumultus erant, qui temere oriebantur, placuit,omnes, qui dictatores, consules, censoresve fuissent, cumimperio esse, donec recessisset a muris hostis. Et dieiquod reliquum fuit, et nocte insequenti, multi temere ex-citati tumultus sunt, compressique.
XI. Postero die transgressus Anienem Hannibal inaciem omnes copias eduxit: nec Flaccus consulesque cer-tamen detrectavere. Instructis utrinque exercitibus inejus pugnae casum, in qua urbs Roma victori praemiumesset, imber ingens grandine mixtus ita utramque aciemturbavit, ut vix armis retentis in castra sese receperint,nullius rei minore, quam hostium, metu. Et postero die 2eodem loco acies instructas eadem tempestas diremit. Ubirecepissent se in castra, mira serenitas cum tranquillitateoriebatur. In religionem ea res apud Poenos versa est:auditaque vox Hannibalis fertur, Potiundae sibi urbis Ro-mae modo mentem non dari, modo fortunam . Minuere 3etiam spem ejus et aliae, parva magnaque, res: magnailla, quod, quum ipse ad moenia urbis Romae armatus se-deret, milites sub vexillis in supplementum Hispaniaeprofectos audivit: parva autem, quod per eos dies eumforte agrum, in quo ipse castra haberet, venisse, nihil obid deminuto pretio, cognitum ex quodam captivo est. Id 4vero adeo superbum atque indignum visum, ejus soli,quod ipse bello captum possideret liaberetque, inventumRomae .emptorem, ut, extemplo vocato praecone, tabernasargentarias, quae circa forum Romanum tunc essent, jns-serit venire. His motus ad Tutiam fluvium castra retulit,sex millia passuum ab urbe. Inde ad lucum Feroniae per-git ire, templum ea tempestate inclutum divitiis. Capena- 5,tes antiqui accolae ejus erant j primitias frugum eo dona-que alia pro copia portantes, multo aurq argentoque idexornatum habebant. His omnibus donis tum spoliatumtemplum. Aeris acervi, quum rudera milites religioneintacti jacerent, post profectionem Hannibalis magni in-