Band 
Vol. II.
Seite
220
JPEG-Download
 

220

T. Livii Lib. XXVI, Cap. 12.13.

6 venti. Hujus populatio templi haud dubia inter scripto-res est. Coelius, Romam euntem ab Ereto divertisse eoHannibalem, tradit: iterque ejus ab Reate, Cutiliisque, etab Amiterno orditur. Ex Campania in Samnium, inde inPelignos pervenisse; praeterque oppidum Sulmonem mMarrucinos transisse; inde Albensi agro in Marsos, hinc

7 Amiternum, Forulosque vicum venisse. Neque ibi errorest, quod tanti exercitus vestigia intra tam brevis aevimemoriam potuerint confundi. Isse enim ea constat: tan-tum id interest, veneritne eo itinere ad urbem, an aburbe in Campaniam redierit.

XII. Ceterum non quantum pertinaciae ad premen-dam obsidione Capuam Romanis fuit, tantum ad defenden-dam Hannibali. Namque ex Lucanis in Bruttium agrum,ad fretum vero ac Rhegium eo cursu contendit, ut prope

2 repentino adventu incautos 'oppresserit. Capua etsi nihilosegnius obsessa per eos dies fuerat, tamen adventumFlacci sensit: et admiratio orta est, non simul regressumFlannibalem. Inde per colloquia intellexerunt, relictos sedesertosque, et spem Capuae retinendae deploratam apud

3 Poenos esse. Accessit edictum proconsulis ex senatuscon-sulto propositum, vulgalumque apud hostes: ut, qui civisCampanus ante certam diem transisset, sine fraude esset.Nec ulla facta est transitio, metu magis eos, quam fide,continente; quia majora in defectione deliquerant, quam

4 quibus ignosci posset. Ceterum quemadmodum nemo pri-vato consilio ad hostem transibat, ita nihil salutare inmedium consulebatur. Nobilitas rempublicam deseruerat,neque in senatum cogi poterant. In magistratu autemerat, qui non sibi honoreru adjecisset, sed indignitate sua

5 vim ac jus magistratui, quem gerebat, dempsisset. Jamne in foro quidem, aut publico loco, principum quisquamapparebat: domibus inclusi patriae occasum cum suo exi-tio in dies exspectabant. Summa curae omnis in Bosta-rem Hannonemque praefectos praesidii Punici versa erat,

6 suo, non sociorum, periculo sollicitos. Hi, conscriptis adHannibalem literis, non libere modo, sed etiam aspere,quibus, non Capuam solam traditam in manum hostibus,sed se quoque et praesidium in omnes cruciatus proditos,incusabant: abiisse eum in Bruttios, velut avertentem sese,

7 ne Capua in oculis ejus caperetur. At, Hercule, Romanosne oppugnatione quidem urbis Romanae abstrahi ab Capuaobsidenda potuisse: tanto constantiorem inimicum Romanum,quam amicum Poenum esse. Si redeat Capuam, bellumqueomne eo vertat, et se et Campanos paratos eruptioni .fore.Non cum Rheginis, neque Tarentinis bellum gesturos trans-isse Alpes. Ubi Romanae legiones sint, ibi et Carthaginien-sium exercitus debere esse. Sic ad Cannas, sic ad Trasi-menum rem bene gestam : coeundo, conferendo cum hoste