930
T. Livii Lib. XXFI, Cap, 23. 24.
Sulpicio Macedonia evenit, isque Laevino successit. Ful-vius , Romani comitiorum causa arcessitus, quum comitiaconsulibus rogandis haberet, praerogativa Veturia junio-rum declaravit T. Manlium Torquatum et T. Otacilium.
9 Manlius, qui praesens erat, gratulandi causa quum turbacoiret, nec dubius esset consensus populi, magna circum-fusus turba ad tribunal consulis venit, petitque, ut paucasua verba audiret, centuriamque, quae tulisset suffragium,revocari juberet. Erectis omnibus exspectatione, quidnam
3 postulaturus esset, oculorum valetudinem excusavit. Im-pudentem et gubernatorem et imperatorem esse, qui, quumalienis oculis ei omnia agenda sint, postulet sibi aliorumcapita ac fortunas committi. Proinde, si videretur, et red-ire in suffragium Veturiam juniorum juberet, et meminis-set in consulibus creandis belli, quod in Italia sit , tempo-rumque reipublicae. Vixdum requiesse aures a strepitu ettumultu hostili, quo paucos ante menses assederint prope
4 moenia Romana. Post haec quum centuria frequens suc-clamasset, nihil se mutare sententiae, eosdemque cdhsulesdicturos esse-, tum Torquatus, Neque ego vestros, inquit,mores consul ferre potero, neque vos imperium meum. Red-ite in suffragium, et cogitate bellum Punicum in Italia, ethostium ducem Hannibalem esse. Tum centuria, et aucto-ritate mota viri, et admirantium circa fremitu, petit aconsule, ut Veturiam seniorum citaret: Velle se cum ma-joribus natu colloqui, et ex auctoritate eorum consules di-
5 cere. Citatis Veturiae senioribus, datum secreto in Ovilicum his colloquendi tempus. Seniores de tribus consulen-dum dixerunt esse, duobus jam plenis honorum, Q. Fabioet M. Marcelloj et, si utique novum aliquem adversusPoenos consulem creari vellent, M. Valerium Laevinumegregie adversus Philippum regem terra marique res ges-
6 sisse. Ita de tribus consultatione data, senioribus dimis-sis, juniores suffragium ineunt. M Claudium Marcellum,fulgentem tum Sicilia domita, et M. Valerium absentesconsules dixerunt. Auctoritatem praerogativae omnes
7'centuriae secutae sunt. Eludant nunc antiqua mirantes.Non equidem, si qua sit sapientium civitas, quam doctifingunt magis, quam norunt, aut principes graviores tem-perantioresque a cupidine imperii, aut multitudinem me-lius moratam censeam fieri posse. Centuriam vero junio-rum seniores consulere voluisse, quibus imperium suffra-gio mandaret, vix ut verisimile sit, parentum quoque hocseculo vilis levisque apud liberos auctoritas fecit,
XXIII. Praetoria inde comitia habita. P. ManliusVulso, et L. Manlius Acidinns, et C. Laetorius, et L.Cincius Alimentus creati sunt. Forte ita incidit, ut comi-tiis perfectis nunciaretur, T. Otacilium, quem T. Manlio,nisi interpellatus ordo comitiorum esset, collegam absen-