Band 
Vol. II.
Seite
231
JPEG-Download
 

A. U. C. 541. A. C. ai3.

231

tem daturns fuisse videbatur populus, mortuum in Siciliaesse. Ludi Apollinares et priore anno fuerant, et, eo anno 2ut fierent, referente Calpurnio praetore, senatus decrevit,ut in perpetuum voverentur. Eodem anno prodigia ali-quot visa nunciataque sunt. In aede Concordiae Victoria,quae in culmine erat, fulmine icta decussaque, ad Victo-rias, quae in antefixis erant, haesit, neque inde procidit.

Et Anagnia et Fregellis nunciatum est, murum purtasque 3de coelo tactas; et in foro Sudertano sanguinis rivos perdiem totum fluxisse, et Ereti lapidibus pluisse, et Reatemulam peperisse. Ea prodigia hostiis majoribus snnt pro-curata , et obsecratio in unum diem populo indicta, etnovemdiale sacrum. Sacerdotes publici aliquot eo anno 4demortui sunt, novique suffecti: in locum M\ AemiliiNumidae decemviri sacrorum M. Aemilius Lepidus: inlocum M’. Pomponii Mathonis pontificis C. Livius: in lo-cum Sp. Carvilii Maximi auguris M. Servilius. T. Otaci-lius Crassus pontifex quia exacto anno mortuus erat, ideonominatio in locum ej(18 non est facta. C. Claudius fla-men Dialis, quod exta perperam dederat, flaminio abiit.

XXIV. Per idem tempus M. Valerius Laevinus, ten-tatis prius per secreta colloquia principum animis, ad in-dictum ante ad id ipsum concilium Aetolorum classe ex-pedita venit. Ubi quum Syracusas Capuamque captam, in 2fidem in Sicilia Italiaque rerum secundarum, ostentasset,adjecissetque, jam inde et majoribus traditum morem Ro-manis colendi socios, ex quibus alios in civitatem atque ae-quum secum jus accepissent, alios in ea fortuna haberent ,ut socii esse, quam cives, mallent: Aetolos eo in majore fu-turos honore, quod gentium transmarinarum in amicitiamprimi venissent. Philippum eis et Macedonas graves acco - 3las esse ; quorum se vim ac spiritus et jam fregisse, et eoredacturum esse, ut non his modo urbibus, quas per vimademissent Aetolis, excedant, sed ipsam Macedoniam infe-stam habeant. Et Acarnanas, quos aegre ferrent Aetoli acorpore suo'diremptos, restituturum se in antiquam formulamjurisque ac ditionis eorum. Ilaec, dicta promissaque ab 4Romano imperatore, Scopas, qui tum praetor gentis erat,et Dorymachus, princeps Aetolorum, affirmaverunt auc-toritate sua, minore cum verecundia et majore cum fidevim majestatemque populi Romani extollentes. Maximetamen spes potiundae movebat Acarnaniae. Igitur con- 5scriptae conditiones, quibus in amicitiam societatemquepopuli Romani venirent: additumque, ut, si placeret vel-lentque, eodem jure amicitiae Elei, Lacedaemoniique , et At-talus, et Pleuratus, et Scerdilaedus essent. (Asiae Attalus,hi Thracum et Illyriorum reges.) Bellum ut extemplo Ae-toli cum Philippo terra gererent. Navibus ne minus vigintiquinqueremibus adjuvaret Romanus. Urbium, Corcyrae te- 6