238
T. Livii Lib, XXVI. Cap. 32 — 34.
hi ipsi congresso ad portas cum principibus responsum daba-tur, multis terra marique exhaustis laboribus, tandem vi
5 atque armis Syracusas cepi. Quae captis acciderint, apudHannibalem et Carthaginienses victos justius, quam apudvictoris populi senatum, quererentur. Ego, Patres conscripti ,Syracusas spoliatas si negaturus essem, nunquam spoliis ea-rum urbem Romam exornarem. Quae autem singulis victoraut ademi, aut dedi, quum belli jure, tum ex cujusque me-rito, satis scio me fecisse. Ea vos rata habeatis, Patres
6 conscripti, nae magis reipublicae inter est, quam mea. Meaquippe fides exsoluta est: ad rempublicam pertinet, ne actamea rescindendo alios in posterum segniores duces faciatis.Et quoniam coram et Siculorum et mea verba audistis, Pa-tres conscripti, simul templo excedemus, ut, me absente, li-berius consuli senatus possit. Ita dimissis Siculis, et ipsein Capitolium ad delectum discessit.
XXXII. Consul alter de postulatis Siculorum ad Pa-tres retulit. Ibi quum diu de sententiis certatum esset,et magna pars senatus, principe ejus sententiae T. Man-lio Torquato, cum tyrannis bellum gerendum fuisse, cen-serent, hostibus et Syracusanorum et populi Romani; et ur-bem recipi, non capi; et receptam legibus antiquis et liber-tate stabiliri, noti fessam miseranda servitute bello affligi ,
2 Inter tyrannorum et ducis Romani certamina praemiumvictoris in medio positam urbem pulcherrimam ac nobilissi-mam periisse, horreum atque aerarium quondam populi R.o-mani, cujus munificentia ac donis multis tempestatibus, hocdenique ipso Punico bello, adjuta ornataque respublica es-set. Si ab inferis exsistat rex Hiero, fidissimus imperiiRomani cultor, quo ore aut Syracusas, aut Romam ei osten-di posse ? quum, ubi semirutam ac spoliatam patriam re-spexisset , ingrediens Romam in vestibulo urbis, prope in
3 porta, spolia patriae suae visurus sit ? Haec taliaque quumad invideam consulis miserationemque Siculorum diceren-tur, mitius tamen decreverunt Patres causa Marcelli:Quae is gerens bellum victorque egisset, rata habenda esse.In reliquum curae senatui fore rem Syracusanam, manda-turosque consuli Laevino, quod sine jactura reipublicae fieri
^ posset, fortunis ejus civitatis consuleret. Missis duobus se-natoribus in Capitolium ad consulem , uti rediret in curi-am, et introductis Siculis, senatusconsultum recitatum'est: legatique, benigne appellati ac dimissi, ad genua seMarcelli consulis projecerunt, obsecrantes, ut, quae deplo-randae ac levandae calamitatis causa dixissent, veniam eisdaret, et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas ac-ciperet. Post haec consul clementer appellatos dimisit.
XXXIII. Campanis deinde senatus datus est, quorumoratio miserabilior, causa durior erat. Neque enim me-ritas poenas negare poterant, nec tyranni erant, in quos