Band 
Vol. II.
Seite
247
JPEG-Download
 

A. U. C. 02 . A. C. 212.

247

moenia Romana posita, et visum prope in. portis, victoremHannibalem. In hac ruina rerum stetit una integra atqueimmobilis virtus populi Romani. Haec omnia strata humierexit ac sustulit. Vos omnium primi, milites, post Can- gnensem cladem vadenti Hasdrubali ad Alpes Italiamque,{qui si se cum fratre conjunxisset, nullum jam nomen es-set populi Romani ,) ductu auspicioque patris mei obstitistis.

Et hae secundae res illas adversas sustinuerunt. Nunc, be-nignitate deum, omnia secunda, prospera, in dies laetiora acmeliora in Italia Siciliaque geruntur. In Sicilia Syracusae, 9Agrigentum captum, pulsi tota insula hostes, receptaqueprovincia in ditione populi Romani est. In Italia Arpi re-cepti, Capua capta. Iter omne ab urbe Roma trepida fugaemensus Hannibal, in extremum angulum agri Bruttii com-pulsus, nihil jam majus precatur deos, quam ut incolumicedere atque abire ex hostium terra liceat. Quid igitur mi- IOnus conveniat, milites, quam, quum aliae super alias cladescumularentur, ac dii prope ipsi cum Hannibale starent, voshic cum parentibus meis (aequentur enim etiam honore no-minis) sustinuisse labantem fortunam populi Romani ; nunceosdem, quia illic omnia secunda laetaque sunt, animis de-jicere? Nuper quoque quae acciderunt, utinam tam sine IImeo luctu, quam vestro, transissent! Nunc dii immortalesimperii Romani praesides, qui centuriis omnibus, ut mihiimperium juberent dari, fuere auctores, iidem auguriis au-spiciisque, et per nocturnos etiam visus omnia laeta ac pros-pera portendunt. Animus quoque meus, m&jcimus mihi adhoc tempus vates, praesagit, nostram Hispaniam esse: breviextorre hinc omne Punicum nomen, maria terrasque foedafuga impleturum. Quod mens sua sponte divinat, idem sub- 12jicit ratio haud fallax. Vexati ab iis socii nostram fidemper legatos implorant. Tres duces discrepantes, prope utdefecerint alii ab aliis, trifariam exercitum in diversissimasregiones distraxere. Eadem in illos ingruit fortuna, quaenuper nos afflixit. Nam et deseruntur ab sociis, ut priusab Celtiberis nos: et diduxerunt exercitus; quae patri pa-truoque meo causa exitii fuit. Nec discordia intestina coire l 3eos in unum sinet, neque singuli nobis resistere poterunt.

Vos modo, milites, favete nomini Scipionum, suboli impera-torum vestrorum , velut accisis recrescenti stirpibus. Agite,milites veteres, novum exercitum novumque ducem traduciteIberum, traducite in terras cum multis fortibus factis saepea vobis peragratas. Brevi faciam, ut, quemadmodum nunc i 4noscitatis in me patris patruique similitudinem oris vultus-que, et lineamenta corporis; ita ingenii, fidei, virtutisque adexemplum expressam effigiem vobis reddam, ut revixisse,aut renatum sibi quisque Scipionem imperatorem dicat.

XLII, Hac oratione accensis militum animis, relictoad praesidium regionis ejus M. Silano cum tribus milii-