252
T. Livii Lib.XXVL Cap. 48-49.
linteis, et sparto, et navali alia materia ad classem aedi-ficandam: ut minimum omnium, inter tantas opes bellicaptas , Carthago ipsa fuerit.
XLVIII. Eo die Scipio, C* Laelio cum sociis navali-bus urbem custodire jusso, ipse in castra legiones reduxit:fessosque milites omnibus uno die belli operibus (quippequi et acie dimicassent, et capienda urbe tantum laborispericulique adissent, et capta, cum iis, qui in arcem con-fugerant, iniquo etiam loco pugnassent) curare corpora
3 jussit. Postero die, militibus navalibusque sociis convoca-tis, primum diis immortalibus laudesque et grates egit,qui se non urbis solum opulentissimae omnium in Hispa-nia uno die compotem fecissent, sed ante eo congessis-sent omnis paene Africae atque Hispaniae opes; ut nequehostibus quicqnam relinqueretur, et sibi ac suis omnia
5 superessent. Militum deinde virtutem collaudavit, quodeos non eruptio hostium, non altitudo moenium, non in-explorata stagni vada, non castellum in alto tumulo si-tum, non munitissima arx deterruisset, quo minus tran^scenderent omnia perrumperentque. Itaque, quanquam om-nibus omnia deberet, praecipuum muralis coronae decusejus esse, qui primus murum ascendisset: profiteretur, qui
4 se dignum eo duceret dono. Duo professi sunt, O. Tre-bellius centurio legionis quartae, et Sex. Digitius sociusnavalis. Nec ipsi tam inter se acriter contendebant, quamstudia excitaverant uterque sui corporis hominum. So-ciis C. Laelius praefectus classis; legionariis M. Sernpro-
5 nius Tuditanus aderat. Ea contentio quum prope seditio-nem veniret, Scipio tres recuperatores quum se daturumpronunciasset, qui, cognita causa testibusque auditis, ju-dicarent, uter prior in oppidum transcendisset; C. Laelioet M. Sempronio advocatis partis utriusque P. CorneliumCaudinum de medio adjecit, eosque tres recuperatores
6 considere, et causam cognoscere jussit. Quum res eomajore ageretur certamine, quod amoti tantae dignitatisnon tam advocati, quam moderatores studiorum fuerant;C. Laelius, relicto consilio, ad tribunal ad Scipionem ac-cedit, eumque docet, rem sine modo ac modestia agi: acprope esse , ut manus inter se conserant. Ceterum, etiamsivis absit , nihilo minus detestabili exemplo rem agi; quippe
7 ubi fraude ac perjurio decus petatur virtutis. Stare hinclegionarios milites , hinc classicos , per omnes aeos paratosjurare, magis quae velint , quam quae sciant , vera esse, etobstringere perjurio non se solum suumque caput, sed signamilitaria, et aquilas, sacramentique religionem. Haec se adeum de sententia P. Cornelii et M. Sempronii deferre.
8 Scipio, collaudato Laelio, ad concionem advocavit, pro-nunciavitque, Se satis compertum habere, Q. Trebellium etSex. Digitium pariter in murum escendisse, seque eos am-