3i7
A. U. C. 546. A. C. 208.
corpora firmarent, raptim in aciem exire. Ad id sedulo 3diem extraxerat Scipio, ut sera pugna esset. Nam abseptima demum hora peditum signa cornibus incucurre-runt. Ad medias acies aliquanto serius pervenit pugna:.ita nt prius aestus a meridiano sole, laborque standi subarmis, et simul fames sitisque corpora afficerent, quammanus cum hoste consererent. Itaque steterunt scutis in- 3nisi. Nam super cetera elephanti etiam, tumultuoso ge-nere pugnae equitum velitumque et levis armaturae con-sternati , e cornibus in mediam aciem sese iutulerant.Fessi igitur corporibus animisque retulere pedem, ordinestamen servantes, haud secus, quam si imperio ducis cede-rent integra acies. Sed quum eo ipso acrius, ubi incli- ^natam sensere rem, victores se undique inveherent, necfacile impetus sustineri posset; quanquain retinebat, obsi-stebatque cedentibus Hasdrubal, ab tergo esse colles tutum-que receptum , s:i modice se reciperent , clamitans, tamen,vincente verecundiam metu, (quum proximus quisque ho-stem cederet) terga extemplo data, atque in fugam seseomnes effuderunt. Ac primo consistere signa in radicibus 5collium, ac revocare in ordines militem coeperant; cunc-tantibus in adversum collem erigere aciem Romanis. Indeut inferri impigre signa'viderunt, integrata fuga, in castrapavidi compelluntur. Nec procul vallo Romanus aberat :cepissetque tanto impetri castra, ni se ex vehementi sole,qualis inter graves imbre nubes effulget, tanta vis aquaedejecisset, ut vix in castra sua receperint se victores;quosdam etiam religio ceperit ulterius quicquam eo dieconandi. Carthaginienses, quanquam fessos labore ac vul- 6neribus nox imberque ad necessariam quietem vocabat,tamen, quia metus et periculum cessandi non dabat tem-pus, prima luce oppugnaturis hostibus castra, saxis undi-que circa ex propinquis vallibus congestis augent vallum,munimento sese, quando in armis parum praesidii foret,defensuri. Sed transitio sociorum, fuga ut tutior mora Jvideretur, fecit. Principium defectionis ab Attane reguloTurdetanorum factum est. Is cum magna popularium ma-nu transfugit. Inde duo munita oppida cum praesidiistradita a praefectis Romano. Et ne latius, inclinatis se-mel ad defectionem animis, serperet res, silentio proxi-mae noctis Hasdrubal castra movet.
XVI. Scipio, ut prima luce, qui in stationibus erant,retulerunt, profectos hostes, praemisso equitatu signa ferrijubet; adeoque citato agmine ducti snnt, ut, si via rectavestigia sequentes issent, liaud dubie assecuturi fuerint.Ducibus est creditum, brevius aliud esse iter ad Raetimfluvium, ut transeuntes aggrederentur. Hasdrubal, clauso 2transitu fluminis, ad oceanum flectit: et jam inde fugien-tium modo effusi abibant; idque ab legionibus Romanis