Band 
Vol. II.
Seite
319
JPEG-Download
 

319

A. U. C. 546 . A. C. 208.

vulgo barbaris, quibus ex fortuna pendet fides, ratus fore,oratorem ad eum C. Laelium cum donis mittit. Quibusbarbarus laetus, et quia res tum prosperae ubique Roma-nis, Poenis in Italia adversae, in Hispania nullae jamerant, amicitiam se Romanorum accipere annuit. Firman- 4dae ejus fidem nec dare, nec accipere, nisi cum ipso co-ram duce Romano. Ita Laelius, in id modo fide ab regeaccepta, tutum adventum fore, ad Scipionem rediit. Mag-num in omnia momentum Syphax affectanti res Africaeerat, opulentissimus ejus terrae rex, bello jam expertusipsos Carthaginienses , finibus etiam regni apte ad Hispa- ,niam, quod freto exiguo dirimuntur, positis. Dignam ita- 5que rem Scipio ratus, quae, quoniam non aliter posset,magno periculo peteretur, L. Marcio Tarracone, M. Si-lano Carthagine Nova, quo pedibus ab Tarracone itineri-bus magnis ierat, ad praesidium Hispaniae relictis, ipsecum C. Laelio duabus quinqueremibus ab Carthagine pro-fectus tranquillo mari plurimum remis, interdum et leniadjuvante vento, in Africam trajecit. Forte ita incidit, 6ut eo ipso tempore Hasdrubal pulsus Hispania, septemtriremibus portum invectus, ancoris positis terrae appli-caret naves; quum conspectae duae quinqueremes, haudcuiquam dubio, quin hostium essent, opprimique a pluri-bus, priusquam portum intrarent, possent, nihil aliud,quam tumultum ac trepidationem simul militum ac nau-tarum, nequicqiuam armaque et naves expedientium, fece-runt. Percussa enim ex alto vela paullo acriori vento 7prius in portum intulerunt quinqueremes, quam Poeniancoras molirentur. Nec ultra tumultum ciere quisquamin regio portu audebat. Itaque prior in terram Hasdru-bal, mox Scipio et Laelius egressi, ad regem pergunt.

XVIII. Magnificumque id Syphaci (nec erat aliter)visum, duorum opulentissimorum ea tempestate duces po-pulorum uno die suam pacem amicitiamque petentes ve-nisse. Utrumque in hospitium invitat; et, quoniam fors 2eos sub uno tecto esse, atque ad eosdem penates, voluis-set , contrahere ad colloquium dirimendarum simultatiumcausa est conatus; Scipione abnuente, aut privatim sibiullum cum Poeno odium esse, quod colloquendo finiret,aut de republica se cum hoste agere quicquam injussu se-natus posse. Illud magno opere tendente rege, ne alter 3hospitum exclusus mensa videretur, ut in animum induce-ret ad easdem venire epulas, haud abnuit. Coenatumquesimul apud regem est: et eodem etiam lecto Scipio atqueHasdrubal (quia ita cordi erat regi) accubuerunt. Tantaautem inerat comitas Scipioni, atque ad omnia naturalisingenii dexteritas, ut non Syphacem modo, barbarum in-suetumque moribus Romanis, sed hostem etiam infestissi-mum, facunde alloquendo sibi conciliaret. Mirabiliorem- 4