Band 
Vol. II.
Seite
320
JPEG-Download
 

320

T. Livii Lib. XXVIII. Cap. 19. 20.

que sibi eum virum congresso coram visum prae se ferebat,quam bello rebus gestis : nec dubitare, quin Syphax reg-numque ejus jam in Romanorum essent potestate. Eam ar-tem illi viro ad conciliandos animos esse. Itaque non, quomodo Hispaniae amissae sint, quaerendum magis Carthagi-niensibus esse, quam, quo modo Africam retineant, cogi-

5 tapdum. Non peregrinabundum, neque circa amoenas orasvagantem tantum ducem Romanum , relicta provincia novaeditionis, relictis exercitibus, duabus navibus in Africamtrajecisse sese in hostilem terram, regiam in fidem inexper-tam : sed potiundae Africae spem affectantem. Hoc eum jampridem volutare in animo, hoc palam fremere, quod non,quemadmodum Hannibal in Italia, sic Scipio in Africa bel-

6 lum gereret. Scipio, foedere icto cnm Syphace, profectasex Africa, dabiisque et plerumque saevis in alto jactatusventis, die quarto Novae Carthaginis portum tenuit.

XIX. Hispaniae sicut a bello Punico quietae erant,ita quasdam civitates, propter conscientiam culpatf, metumagis, quam fide, quietas esse apparebat: quarum maximeinsignes et magnitudine et noxa Illiturgi et Castulo erant.

B O . B

2 Castulo, quum prosperis rebus socii fuissent, post caesoscnm exercitibus Scipiones defecerant ad Poenos. Illitur-gitani prodendis, qui ex illa clade ad eos perfugerant,interficiendisque scelus etiam defectioni addiderant. Ineos populos primo adventu, quum dubiae Hispaniae essent,

3 merito magis, quam utiliter, saevitum foret. Tunc, jamtranquillis rebus, quia tempus expetendae poenae videba-tur venisse, accitum ab Tarracone L. Marcium c-um ter-tia parte copiarum ad Castulonem oppugnandum mittit:ipse cum cetero exercitu quintis ferme ad Illiturgin ca-stris pervenit. Clausae erant portae, omniaque instructaet parata ad oppugnationem arcendam: adeo conscientia,

4 quid se meritos scirent, pro indicto eis bello fuerat. Hincet hortari milites Scipio orsus est. Ipsos claudendis portisindicasse Hispanos, quid, ut timerent, meriti essent: itaquemulto infestioribus animis cum iis, quam cum Carthaginien-sibus , bellum gerendum esse. Quippe cum illis prope sineira de imperio et gloria certari ; ab his perfidiae et crude-

5 litatis et sceleris poenas expetendas esse. Venisse tempus,quo et nefandam commilitonum necem, et in semet ipsos, sieodem fuga delati forent, instructam fraudem ulciscerentur iet in omne tempus gravi documento sancirent, ne quis un-quam Romanum civem militemve in ulla fortuna opportu-

6 num injuriae duceret. Ab hac cohortatione ducis incitati,scalas electis per manipulos viris dividunt: partitoqueexercita, ita ut parti alteri Laelius praeesset legatus, duo-bus simul locis ancipiti terrore urbem aggrediuntur. Nondux unus, aut plures principes oppidanos, sed suus ipso-rum ex conscientia culpae metus ad defendendam impigre

urbem