A. U. C. 546. A. C. ao8-
521
urbem hortatur. Et meminerant, et admonebant alii alios, jsupplicium ex se, non victoriam, peti. Ubi quisque mortemoppeteret, id referre; utrum in pugna et in acie, ubi Marscommunis et victum saepe erigeret , et affligeret victorem ;an postmodo, cremata et diruta urbe , ante ora captarumconjugum liberorumque, inter verbera et vincula, omniafoeda atque indigna passi, exspirarent. Igitur non milita- gris modo aetas, aut viri tantum, sed feminae pueriquesupra animi corporisque vires assunt: propugnantibus telaministrant, saxa in muros munientibus gerunt. Non liber-tas solum agebatur, quae virorum fortium tantum pectoraacuit; sed ultima omnium supplicia, et foeda mors oboculos erat. Accendebantur animi et certamine laboris acpericuli, atque ipso inter se conspectu. Itaque tanto ar- gdore certamen initum est, ut domitor ille totius Hispaniaeexercitas, ab unius oppidi juventute saepe repulsus a mu-ris, haud satis decoro proelio trepidaret. Id ubi viditScipio, veritus, ne vanis conatibus suorum et hostibuscresceret animus, et segnior miles fieret, sibimet conan-dum ac partem periculi capessendam esse ratus, increpitaignavia militum, ferri scalas jubet: se ipsum, si cetericunctentur, escensurum minatur. Jam subierat haud me- 1Gdiocri periculo moenia, quum clamor undique ab sollici-tis vicem imperatoris militibus sublatus, scalaeque multissimul partibus erigi coeptae. Et ex altera parte Laeliusinstat. Tum victa oppidanornm vis: dejectisque propug-natoribus occupantur muri. Arx etiam ab ea parte, quainexpugnabilis videbatur, inter tumultum capta est.
XX. Transfugae Afri, qui tum inter auxilia Romanaerant, et oppidanis in ea tuenda, unde periculum videba-tur, versis, et Romanis subeuntibus, qua adire poterant,conspexerunt editissimam urbis partem, quia rupe prae-alta tegebatur, neque opere ullo munitam, et ab defenso-ribus vacuam. Levium corporum homines, et multa exer- 2citatione pernicium, clavos secum ferreos portantes, quaper inaequaliter eminentia rupis poterant, scandunt. Si-cubi nimis arduum et leve saxum occurrebat, clavos permodica intervalla figentes, quum velut gradus fecissent,primi sequentes extrahentes manu, postremi sublevanteseos, qui praeirent, in summum evadunt. Inde decurrunt 3cum clamore in urbem jam captam ab Romanis. Tumvero apparuit, ab ira et ab odio urbem oppugnatam esse.Nemo capiendi vivos, nemo, patentibus ad direptionemomnibus, praedae memor est. Trucidant inermes juxtaatque armatos, feminas pariter ac viros: usque ad infan-tium caedem ira crudelis pervenit. Ignem deinde tectis 4injiciunt, ac diruunt, quae incendio absumi nequeunt:adeo vestigia quoque urbis exstinguere, ac delere memo-riam hostium sedis, cordi est, Castulonem inde ScipioLivius P. 11. X