334
T. Livii Lib. XXVIII, Cap. 35*36.
3 rint. Suam quidem et fratris et reliquorum populariumeam conditionem esse, ut aut, si ita videatur, reddant spiri-tum P. Scipioni, ab eodem illo acceptum: aut servati bisuni debitam vitam pro eo in perpetuum devoveant. Anteain causa sua fiduciam sibi fuisse, nondum experta clementiaejus i nunc contra, nullam in causa, omnem in misericordia
4 victoris spem positam habere. Mos vetustus erat Romanis,cum quo nec foedere, nec aequis legibus jungeretur ami-citia, non prius imperio in eum tanquam pacatum uti,quam omnia divina humanaque dedidisset, obsides accepti,arma adempta, praesidia urbibus imposita forent. Scipio,inultis invectus in praesentem Mandonium absentemqueInd ibilem verbis , illos quidem merito perisse ipsorum ma-
5 leficio, ait: victuros suo atque populi Romani beneficio. Ce-terum, se neque arma iis adempturum, (quippe ed pignoratimentium rebellionem esse,) sed libera arma relinquere, so-luZosque metu animos, neque se in obsides innoxios, sed inipsos, si defecerint, saeviturum', nec ab inermi, sfd ab ar-mato hoste, poenas expetiturum. Utramque fortitnam ex-pertis permittere sese, utrum propitios, an iratos, habere
6 Romanos mallent. Ita dimissus Mandonius; pecunia tan-tummodo imperata, ex qua stipendium militi praestariposset. Ipse, Marcio in ulteriorem Hispaniam praemisso,Silano Tarraconem remisso, paucos moratus dies, dumimperatam pecuniam Ilergetes pernumerarent, cum expe-ditis Marcium jam appropinquantem oceano assequitur*
XXXV. Inchoata res jam ante de Masinissa aliis at-que aliis de causis dilata erat, quod Numida cum ipsoutique congredi Scipione volebat, atque ejus dextra fidemsancire. Ea tum itineris tam longi ac tam devii causa
2 Scipioni fuit. Masinissa quum Gadibus esset, certior ad-ventare eum a Marcio factus, causando corrumpi equosinclusos in insula, penuriamque omnium rerum et facereceteris, et ipsos sentire, ad hoc equitem marcescere desi-dia, Magonem perpulit, ut se trajicere in continentem ad
3 depopulandos proximos Hispaniae agros pateretur. Trans-gressus tres principes Numidarum praemittit, ad tempuslocumque colloquio statuendum; duos pro obsidibus reti-neri a Scipioue jubet. Remisso tertio, qui, quo jussuserat, adduceret Masinissam, cum paucis in colloquium
4 venerunt. Ceperat jam ante Numidam ex fama rerumgestarum admiratio viri: substitueratque animo speciemquoque corporis amplam ac magnificam: ceterum majorpraesentis veneratio cepit; et, praeterquam quod suaptenatura multa majestas inerat, adornabat promissa caesa-ries, habitusque corporis non cultus munditiis, sed virilisvere ac militaris, et aetas in medio virium robore; quodplenius nitidiusque ex morbo velut renovatus flos juven-
5 tae faciebat* Prope attonitus ipso congressu Numida, gra-