Band 
Vol. II.
Seite
336
JPEG-Download
 

336 T. Livii Lib. XXVIII. Cap. 37 — 39.

liendo mora esset, praecidunt: multique adnantes navi-bus, incerto prae tenebris, quid aut peterent aut vitarent,foede interierunt. Postero die quum classis inde retroad oceanum, unde venerat, fugisset, ad octingenti homi-nes caesi inter murum litusque, et ad duo millia armo-rum inventa.

XXXVII. Mago, quum Gades repetisset, exclususinde, ad Cimbim (haud procul a Gadibus is locus abest)classe appulsa, mittendis legatis, querendoque, quod por-tae sibi socio atque amico clausae forent, purgantibus iis,multitudinis concursu factum, infestae ob direpta quaedamabs conscendentibus naves militibus, ad colloquium suffe-tes eorum, qui summus Poenis est magistratus, cum quae-store elicuit, laceratosque verberibus cruci affigi jussit.

2 Inde navibus ad Pityusam insulam, centum millia ferme acontinenti, (Poeni tum eam incolebant) trajecit : itaqueclassis bona cum pace accepta est, nec commeatus inodobenigne praebiti, sed in supplementum classis juventus ar-maque data. Quorum fiducia Poenus in Baliares insulas

3 (quinquaginta inde millia absunt) transmisit. Duae suntBaliares insulae, major altera atque opulentior armis vi-risque: et portum habet, ubi commode hibernaturum se(et jam extremum autumni erat) credebat. Ceterum, Iiaudsecus quam si Romani eam insulam incolerent, hostiliterclassi occursum est. Fundis ut nunc plurimum, ita tuncsolo eo telo utebantur: nec quisquam alterius gentis unustantum ea arte, quantum inter alios omnes Baliares excel-

4 lunt. Itaque tanta vis lapidum creberrimae grandinismodo in propinquantem jam terrae classem effusa est, ut,intrare portum non ausi, averterent in altum naves. Inminorem inde Baliarium insulam trajecerunt, fertilemagro; viris, armis haud aeque validam. Itaque egressinavibus supra portum loco munito castra locant: ac, sinecertamine urbe agroque potiti, duobus millibus auxilia-rium inde conscriptis, missisque Carthaginem, ad hiber-nandum naves subduxerunt. Post Magonis ab oceani oradiscessum Gaditani Romanis deduntur.

XXXVIII. Haec in Hispania P. Scipionis ductu au-spicioque gesta. Ipse, L. Lentulo et L. Manlio Acidinoprovincia tradita, decem navibus Romam rediit: et, senatuextra urbem dato in aede Bellonae, quas res in Hispaniagessisset, disseruit, quoties signis collatis dimicasset, quotoppida ex hostibus vi cepisset, quas gentes in ditionem

2 populi Romani redegisset. Adversus quatuor se imperato-res , quatuor victores exercitus in Hispania isse: neminemCarthaginiensem in iis terris reliquisse. Ob has res gestasmagis tentata est triumphi spes, quam petita pertinaciter;quia neminem ad eam diem triumphasse, qui sine magi-stratu res gessisset, constabat. Senatu misso, urbem est

in-